Beschreibung ausdrucken Permalink: https://manuscripta.at/?ID=9394
Innsbruck, Universitäts- und Landesbibliothek Tirol (ULBT), Cod. 519
IOHANNES DE CAPUA. BRIEFFORMELSAMMLUNG
Olim: II 2 E 19 S    Papier   III, 131 Bl.   200x140   Süddeutschland oder Tirol (?), 1440
Provenienz/Letztbesitzer: Stams (?)

Die folgenden Daten sind Auszüge aus dem gedruckten Katalog der Handschriften der Universitäts- und Landesbibliothek Tirol in Innsbruck (siehe unten angeführte Literatur). Diese Daten, insbesondere die Bibliographie, werden laufend korrigiert und ergänzt. Addenda und Corrigenda zum gedruckten Register finden Sie hier.

  Abbildungen von 1r119vHinterdeckel-Spiegel
 Wasserzeichen:  Metadaten  |  Vorschau Bilder  |  Einzelbilder: fol. 6, 42, 90, 102, 123.
Literatur zur Handschrift: Kat. Innsbruck 6, 63-72, Abb. 7 (Einband).
Lagen: (II–1)III (Vorsatzlage) + 10.VI119(120) + (VI–1)130(131) (Nachsatzlage). Gegenblatt zu Bl. III als Spiegel am VD, Gegenblatt zum ersten Blatt der letzten Lage (= Bl. 120[121]) als Spiegel am HD aufgeklebt. Vorsatzlage verkehrt zum Schriftspiegel des restlichen Buchblocks eingebunden. Vorsatzlage bei Foliierung übersprun-gen, Bl. 113 doppelt gezählt. Lagenreklamanten, meist weggeschnitten.

Schrift:
Schriftraum: 157/164 x 101/104    Zeilenzahl: 28-32   
Schreiber: Iohannes Bischoff de Altenchunscen – Schriftart: Bastarda
dat. 1440 (Bl. 119v)
Ausstattung: Rubriziert   
VVDS, I-III   Papier   ???

Hs. enthält 1 Fragment
N120-130, HDS   Papier   6. Jz. 15. Jh.

Einband: Stams (?)     16. Jh.     Gotisch     Streicheisenlinien   Blindstempel        
Werkstatt: urspr. Augsburg Werkstatt Kreuz frei bzw. Wundervo
Verarbeitung wie Cod. 608 und 609


Wenn aus Stams, dann 1808 anlässlich der vorübergehenden Aufhebung des Klosters Stams der ULBT über-geben.
Vorbesitzer: Stams, Zisterzienserstift (?)
Daniela Mairhofer

---------------   Addenda/Corrigenda bitte melden!    ---------------

"Kat. Innsbruck 6"
alle Initien
(VDS, Ir-IIIv, 120r-130v, HDS) Briefformelsammlung. Anleitung zum Verfassen von Briefen und Musterbriefe. Meist anonym; in seltenen Fällen Nennung von Äbten und Klöstern bayerischer Diözesen. Beide Teile, Vor- und Nachsatzlage, urspr. zusammengehörig, vermutlich beide Teile unvollständig.
   77
VDS Tit.: Petitiones.
Ea propter benignitati / paternitati / dominationi / pietati / immensae bonitati / beneficientiae vestrae quae numquam suis subditis patrocinium negavit / quae iustis petentium desideriis faciliter se inclinavit ... — ... Salutem et sinceram in domino caritatem talis pater dilecto filio suo tali / talis avus praedilecto nepoti tali / talis dominus carissimo nato tali.
120r ] possumus ut vellemus. Idcirco latores praesentium N. in Christo dilectos filios monachos nostros ad vos duximus destinandos ... — ... fuerit destituta secundum summam ordinis ipsi personam idoneam in patrem praeficiant et pastorem. Datum etc.
120r Tit.: Visitatio committit monachis ut visitent moniales et ille oboediant.
Religiosis ac Deo devotis et in Christo dilectis abbatissae et conventui talis loci salutem et continuos in sancta religione profectus. Debite visitationis officium ut supra et hoc in fine addatur ... — ... confessionem praeficiant quae vobis in hac cura praesint auxilio et consilio vitae nostrae. Datum etc. praesentibus post hoc minime valituris etc.
120r Tit.: Committit visitationem monialium coabbati suo.
Venerabili etc. Cum religiosis et in Christo dilectis filiabus abbatissae et conventui talis loci secundum Deum et ordinis nostri formam ex officio nostri debito beneficium visitationis hoc tempore impendere teneamur ... — ... praesentibus litteris damus firmiter in mandatis ut praefatis vobis oboediant per omnia tamquam nobis. Datum etc.
120r Tit.: Ad abbates vicinos ut visitationibus abbatissis vel monachis missis fideliter assistant si ab eis fuerint vocati etc.
Venerabilis In Christo dilectis universis in tali regno constitutis frater N. dictus abbas talis loci salutem etc. Latores praesentium quos ad terram vestram mittimus gratia visitandi vel alia nostra negotia procurandi ... — ... intuitu Dei et ordinis fideliter assistentes praesentibus post hoc minime valituris. Datum etc.
120v Tit.: Petit abbas cessionem et exauditur et committitur cessio.
Venerabili. Salutem cum illa que numquam excidit carissime pro vehementi instantia et rationibus plurimis ... — ... suscipientes. Ipsius sigillum ad coenobium nostrum sub vestro sigillo inclusum absque mora disponendo transmitatis (!).
120v Tit.: Scribit conventui quod abbas petierit cessionem et quod admiserit et regulas mittat pro novi abbatis creatione etc.
Nos frater N. dictus abbas etc. Dilectis in Christo filiis priori et conventui talis loci salutem et spiritus sancti consolationem. Cum venerabilis abbas domus vestrae a nobis cum instantia postulaverit se exonerari a sarcina pastorali ... — ... et clare fame eligatur persona. In temporalibus et spiritualibus cirumspecta et talem qualem vel quam describit capitulum generale etc.
120v Tit.: Item de eodem.
Cum ad vos tamquam ad filios carissimos viscera paternae caritatis spiritualiter hereamus restat nobis prospicere ne diuturna pastoris privatia vobis debeat aliquatenus detrimenti materiam generare ... — ... adversitatem animorum vestrorum. In vincula pacis et concordia convertentes ut in electione vestra coram Deo et ipso videanum (recte: videamur) sapientes etc.
121r Tit.: Pater abbas committit vites suas abbatibus vel monachis vel abbatibus et monachis pro creatione abbatis.
N. frater N. dictus abbas etc. Cum domus vestra sit suo viduata abbate vel pastore et hoc nobis incumbat desolatis filiis providere ne diuturna pastoris carentia ... — ... subditorum corda quasi fluvius paradisi volens et valens a vili tamquam es domini secernere pretiosum etc.
121r Tit.: Defuncto abbate mandatis pater abbas priori ut intendat et gerat curam vacantis domus etc.
Nos frater N. etc. Cum piae recordationis pater et abbas vester viam universae carni sit ingressus vel sic cum venerabilis coabbas noster pater vester cesserit sponte oneri abbatiae ... — ... Interim exoretis ut domui vestrae provideat talem qualem describit capitulum generale etc.
121r Valete in virginis prole feliciter et votive. Valete et valeant qui vos valere desiderant et affectant. Valete in domino nunc et semper. Valete in domino cuius pietas ... — ... gaudio, laetitia et honore etc. Vivat et valeat vestra sanctitas vel paternitas vel temporis curriculo longioris etc.
121v Tit.: Pater abbas committit vites suas de electione patris.
Venerabili etc. Salutem et emulari iugiter ordinis puritatem. Cum ex iniuncto nobis pastoralis curae officio incumbat paterna vel circumspecta sollicitudine providemus ne diuturna pastoris carentia ... — ... ne in domo Dei pro grano eligatur palea aut pro basi marmorea truncus fragilis stature etc.
121v Tit.: Ut abbas recipiat cessionem alterius. Quod si alter cedere noluerit sententiam dispositionis in eum ferre non differat etc.
Venerabili etc. salutem et caelum Fineas et Heliae. Cum coabbati nostro N. talis loci multis modis coram coabbatibus nostris iniunxerimus ut suam humiliter peteret cessionem ... — ... ferre nullatenus differatis. Sigillum ipsius nobis sub sigillo vestro inclusum perfectum nuntium transmissuri etc.
122r Tit.: De abbate recipiendo de alia domo quia in domo propria persona idonea non habetur etc.
Discretionem vestram attentius duximus exorandam quatenus assumpto vobiscum talem monachum nostrum pro socio et venerabili etc. coabbatem nostrum de tali loco pro creando abbatem ad talem domum ... — ... de praefata domo personam aliam non admittimus ad huiusmodi exequendum vel assumendum etc.
122r Tit.: Abbas scribit patri abbati quod omnes consenserint in electione personam prioris et petit assensum patris abbatis.
Convenimus ex parte vestra ad talem locum causa electionis celebrandae in qua secundum formam ordinis procedentes causa prior quasi electores de electione tractantes ... — ... benignitate vestra confidentes. Illis auctoritate vestra concessimus quod cum instantia humiliter postulaverunt etc.
122r Tit.: Pater abbas scribit priori et conventui increpans eos de malo murmurationis.
Nos frater N. etc. salutem et religiosis habitum in opera commutare miramur admodum et non possumus admirari quis in vobis seminaverit ... — ... taliter castigetis ut ceteris metum incutiat similis perpetrandi et nos opporteat mandatum apponere duriorem etc.
122v Tit.: Scribit abbas et conventus ad patrem abbatem ut electus detur in pastorem etc.
Cum domus talis proprio fuisset viduata postare (recte wohl: postulare) consilium et auxilium inpendere debuimus filiis desolatis ne diuturna pastoris carentia vel absentia ... — ... iniungentes eidem ut praefate domus regimen recipiat in suorum veniam peccatorum etc.
122v Tit.: Pater abbas scribit de termino visitandi et quod visitandus talem vocet abbatem etc.
Noveritis quod secundum dispositionem viarum nostrarum feria quinta illi loco prandere et pernoctare disposuimus. Si dominus prosperum fecerit iter nostrum sequenti die Martis domum vestram intrabimus ... — ... ceteris postpositis dicta die apud domum vestram suam praesentiam debeat exhibere vel non obmittat etc.
122v Tit.: Ut occurratur et de termino etc.
Reverendo patri et in Christo sibi carissimo domino N. de tali loco frater N. et N. monachi talis loci salutem etc. Cum ad provinciam talem ex parte reverendi patris nostri abbatis talis loci missi simus ... — ... ad talem locum vel grangiam N. sic dictam ab aliquo vestrum occurri faciatis et hoc nullatenus obmittentes etc.
123r Tit.: De eodem.
Salutatione paterna praemissa domine de tali loco fili in Christo dilectissime. Noveritis vel notifico vobis per praesentes vel dilectioni vestrae insinuandum duximus per praesentes vel vestrae dilectioni notificamus quod pericula et disturbia ... — ... moto qualicumque taedio expectetis ad vos enim ut premittitur veniemus divina favente gratia. Gaudiose datum etc.
123r Tit.: Item de eodem.
Venerabili et in Christo dilecto N. coabbati suo in tali loco fratri N. dictus abbas talis loci salutem etc. Quia nos annue visitationis debitum quod iniuncto officio officio nobis incumbit ... — ... in tali loco occurri faciatis prout consuetudo ordinis exigit et requirit.
123r Tit.: Excuset se sibi non posse etc.
Reverendo et in Christo dilecto pariter et dilecto domino N. venerabili abbati talis loci frater N. dictus abbas in tali loco. Cum totius subiectionis reverentia ... — ... reverenter petimus obnixe quatenus adventum vestrum usque in diem talem gratiosius differatis.
123r Tit.: Pater abbas committit visitationes cuidam monacho suo etc.
Cum nos propter multa negotia et locorum distantiam atque terrarum pericula infinita domum vestram accedere isto anno atque visitare non possimus ... secundum Deum et ordinis honestatem oboedientes existatis per omnia tamquam nobis. Datum etc. Incipiunt (!) carta visitationis ubi notandum quod uno anno praeponitur. Nos frater dictus abbas talis loci alio anno proponitur anno domini MCCC ... — ... volumus vel mandamus studiosius observari vel in hunc modum curavimus emendare etc.
123v Tit.: Ut priores sunt solliciti circa disciplinam ordinis etc.
Inprimis cum disciplina ordinis ex priorum provida sollicitudine virtutum profectumque parere soleat ... — ... Ita sane ut pene vehemens inflictio a transgressione temeraria improbos retrahat et composcat etc.
124r Tit.: Ut priores aequaliter omnibus absque personarum acceptione solacia distribuant et excessus corrigant.
Item cum priores tamquam patres debeant omnibus et singulis sine personarum acceptione pium affectum ostendere ut committimus ipsis ut in corrigendis excessibus et in solaciis exhibendis se omnibus equales studeant exhibere etc.
124r Tit.: Ut priores sint solicicides (!) circa ordinis disciplinam quam huc usque fuerunt etc.
Item cum rigor disciplinae religionis monasticae quae mentis informatio verborum moderatio morum et operum est corrrectio in domo ista domino favente ... — ... se sic demonstrent ordinis caelatores ne in proxima visitatione gravi ultione et debita percellantur etc.
124r Tit.: Qui sunt de lege infirmorum.
Hoc adicientes ut infirmos diligentius respiciant quam huc usque ipsis capitulum semel in ebdomada tenendo. Cum conventus fuerit in infirmitorio et ibidem et in capitulo faciant faciant (!) completorium et certas horas devotius decantari vel sic.
124r Tit.: Item ut supra.
Cum nihil Dei operi preponendi volumus ut in infirmitorio et in capitulo distinctius et devotius horae cum honestis pausationibus persolvantur ... — ... Cum vero huiusmodi transgressus fuerit vino indispensabiliter careat uno die etc.
124v Tit.: Increpat abbatem.
Cum extra domini abbatis providentia monasterium in temporalibus et spiritualibus recipere debeat incrementum ipsumque dominum abbatem audierimus in utroque et invenerimus ... — ... in domo abbatis ne in quocumque loco colloquia vel parationes inordinate de cetero tempore indebito habeantur etc.
124v Tit.: Inhibet socitetas (recte: societates) suspectas.
Item quoniam colligationes inprobe secundum prophetiam sunt solvendae ut fasciculi tribationum exemplum prodentes nec noceant nec offendant ... — ... vel verbo aliquid revelaverit. In capitulo recipiat disciplinam et omnium ulterius sit per annum etc.
124v Tit.: Ut distincte cantetur etc.
Item quia iuxta psalmistae vocem vel eloquium sapienter domino est psallendum seriose cantoribus iniungemus (corr. aus: iniungimus) ... — ... nullatenus egrediatur nisi forte rationabilis occasio aliter iudicaverit fieri opportere etc.
124v Tit.: De cellerario maiori et pitantiis et aedificiis etc.
Item maiori cellerario praecipimus ut a novis aedificiis cessis donec ruinam minantia et iungiter distillantia fuerint reparata adicientes ... — ... firmiter inhibemus vel precipimus vel volumus aut disponamus vel ordinamus de tali re facienda etc.
125r Tit.: De officialibus pro expensis
Item universis officialibus committimus ut se restringant in quantum poterunt a superfluitatibus expensorum ne forte quod absit incurrant voraginem debitorum in quo noster animus medullitus turbaretur etc.
125r Tit.: De senioribus ad consilium pertinentibus.
Obsecrantes nihilominus officiales et seniores ad consilium pertinentes ut in consiliis se exhibeant domino abbati fideles in omnibus adiutores portantes secum onera monasterii fideliter et prudenter etc.
125r Tit.: De evagatione monachorum.
Item secundum exhortationem sanctissimi patris nostri Benedicti monachis egredi non expediat tamen quia hoc eis moderno tempore persuaderi non potest saltem hoc firmiter prohibemus ne quatuor foris existentibus alicui egrediendi licentia concedatur hoc adiecto etc.
125r Tit.: De pulmentis.
Cum consueta emolumenta sine aliquo typo et mora danda ne quis in domo Dei perturbetur debeant peiorari cellerario seriose et seriosius committimus ut meliorationi pulmentorum studiosius quam huc usque invigilet et intendat quod si non fecerit non vestatur nec regularibus alimentis etc.
125r Tit.: De evagatione monachorum.
Item cum nimii discessus et evagationes animabus non expediant monachorum omnibus praesidentibus districtius quo possumus interdicimus ne aliquibus personis huius domus licentias evagandi concedant cum ex hiis etiam saecularibus scandala saepius oriantur nisi gravis infirmitas vel necessitas aut monasterii evidens utilitas exigat et requirat etc.
125r Tit.: Excitat monachos ad concordiam.
Item ut pro bono statu monasterii conservando et pace ac tranquillitate quam in parte scissam invenimus et cum magno studio reformavimus ... — ... hortamur et rogamus dominum abbatem et conventum suum sibi commissum paterna pietate foveat et conventum ut dominum abbatem sincera diligat caritate etc.
125v Tit.: De coloquiis inordinatis.
Item cum non absque malitia et diabolicae fraudis vesucia haberi possint inordinata colloquia et potissime illorum qui locorum quaerunt latibula ad loquendum ... — ... licentia non optenta (!) ad domus remotissimas emittantur non reversum absque nostra speciali licentia etc.
125v Tit.: Conclusio.
Hoc apponentes volumus ut haec mandata et prohibita salutem animarum operantia omnes pio affectu studeant magis pio effectui mancipare praeterea volentes hoc monasterium in temporalibus florere ... — ... permutationes sive alienationes possessionum et mutorum contractus fieri sine nostro nutu et licentia speciali etc.
126r Tit.: De clasuris (!) monasteriorum monialium.
Item cum in clasuris (!) monasteriorum virginum maxima custodia sit adhibenda omni quo possumus studio priorissis duximus committendum quatenus claves ad duas ianuas videlicet ad dormitorium ... — ... post completorium concludant et easdem aperiant tempore opportuno quod si neglexerint de mane in capitulo durius arguantur etc.
126r Tit.: De esu carnium in monasteriis monialium etc.
Item cum fervor ordinis sanctissimus et honestas augeri semper debeat potius quam restringi ordinamus ut nulli personae saeculari in monasterio esus carnium concedatur exceptis personis discretis ac devotis videlicet viduis et consanguineis ac matribus dominarum et hoc raro fiat propter scandalum evitandum etc.
126r Tit.: Item prohibet ingressum.
Item ingressum monasterii omnibus religiosis personis de ordine mendicantium penitus amputamus absque nostra licentia speciali. Saeculares etiam personas ab ingressu volumus prohibere exceptis hiis quibus propter utilitatem et commodum monasterii introitus non poterit denegari etc. Expliciat carta.
126r Tit.: Item alia carta visitationis.
Inprimis quoniam domini cultus frequentatio hic in terris est angelis gloriosa exultatio in caelis. Cum a solis ortu et occasu nomen domini sit laudandum volumus ad ea que divine laudis dilationem pertinent ... — ... Ipse se omnibus exhibeat favorabilem et benignum ut fratribus vultu hilari necessaria ministret sicut expedit et oportet etc.
126v Tit.: Incipiunt litterae emissoriae clausae.
Reverendo in Christo patri et domino venerabili abbati in tali loco frater N. dictus abbas talis loci. Cum devotis orationibus sui regiminis exitum gloriosum ... rependemus. Datum et valeant ut in patentibus etc. Item: Reverendo patri ac in Christo praecordialissimo domino domino N. abbati vel venerabili abbati ... — ... sociare solita pietatis viscera praelibato misericorditer ostendentes etc.
127r Tit.: Vel ulterius mittat.
Quod si legittima (!) causa vobis emiserit domino ammonente quae praefatas nostras petitiones rationabiliter impediret praedictum fratrem N. ... — ... loco et tempore oportunis ad debitae vicissitudinis obligamur recompensam. Datum etc.
127r Tit.: Item.
Reverendis. Salutem et quidquid suavius et dulcius ac felicius poterit exoptari vel impertiri. Exhibitorem praesentium fratrem N. monachum et diaconum domus nostrae secundum formam ordinis ordinatae vestrae dirigimus ... — ... vobis vicissitudinem si locus se obtulerit impendemus. Datum ut in patentibus continetur etc.
127r Tit.: Item etc.
Reverendis. Cum orationibus paratam ad beneplacita voluntatem Cum ad praesens apud nos lator praesentium frater N. monachus vel Quisquis domus nostrae stare non valeat commode et quiete ... — ... vel vestri exauditionem vel mei oratione. Datum et valeant ut in patentibus.
127v Tit.: Item.
Reverendo in Christo patri et quam plurimum diligendo etc. Cum orationibus ad piam compassionis gratiam inclinare exhibitorem praesentium fratrem N. monachum vel conversum ... — ... vita sua talis fuerit optime placet nobis. Datum et valeant etc.
127v Tit.: Coabbati sic petit indulgentiam pro excessibus mittentis.
Venerabili et in Christo sibi dilecto domino N. coabbati suo in tali loco frater N. dictus abbas talis loci salutem et sincere dilectionis affectum fratrem N. monachum vel conversum ... — ... cruce puniendum eundem nobis in carcere reservare faciatis. Datum etc.
127v Tit.: Et littera emissoria supervenientis.
Reverendo in Christo patri ac domino domino N. abbati in Brumbach Cisterciensis ordinis Herbipolensis diocesis confrater Nicolaus abbas in Cesarod sacrae theologiae professor eiusdem ordinis Augustensis diocesis ... ipsum ad aliud nostri ordinis monasterium ordinatum dignemur destinare. Datum infra. Universis insuper Christi fidelibus et praesertim personis ordinis Cisterciensis supra dictum ... — ... instantem dominicam palmarum in suo dum taxat robore duraturus etc.
128r Tit.: Abbas praeposito ut colligat fratrem.
Reverendo in Christo patri ac domino domino N. praeposito monasterii Rebdorf Iohannes Dei gratia abbas monasterii beati Petri ... — ... maioribus complacere conabimur quando vel quotiens fuerit oportunum etc.
128v Tit.: Item.
Hainricus miseratione divina praepositus Gregorii ordinis sancti Augustini canonicorum regularium in Schamhaubt in Ratisbonensi diocesi universis ad quos praesentes pervenerint ... — ... intendimus in perpetuum deservire in cuius rei evidentiam praesentes duximus nostri sigilli munimine roborandum.
128v Tit.: Littera emissionis.
Reverendo in Christo patri ac domino domino N. monasterii in Rot venerabli (!) abbatibus Dei gratia abbas monasterii in Bäuren sancti Benedicti devotionem orationum suarum ... Suam petitionem non deformat ... — ... ne impunitas incentivum aliis praebeat delinquendi. Datum etc.
128v Tit.: Item ad mutuum colloquium.
Reverendo et venerabili in Christo etc. Mittimus ad vos fratrem N. talis ordinis domus nostrae per omnia ordinate petentes quatenus eum velitis vestri conventus collegio usque ad nostrum mutuum colloquium sociare. Datum etc.
128v Tit.: Item.
Venerabili etc. Per latorem praesentium fratrem N. de tali loco dilectioni vestrae scribimus cum affectu petentes quatenus ipsum vestro velitis conventui sociare donec super eo mutuum colloquium habere valeamus et quid ipsi quam nobis expediat de statu suo praesenti vel futuro meliori deliberatione processu temporis pertractemus. Datum etc.
129r Tit.: Pater abbas emittit filium coabbatis sui.
Reverendo in Christo patri etc. Cum devotis orationibus et reverentia quidquid cordi anima animae dulcius poterit exoptari cum summus pastor pastoris nomen nos indignos habere voluit ... — ... Ut cum venerit pastor de saepe dicti fratris animae salute una vobiscum in domino gloriemur etc.
129r Tit.: Item transmissum transmittit.
Venerabili etc. Cum affectu conplacendi quiddam quantum potest reverentiae et amoris fratrem N. latorem praesentium sacerdotem vel diaconem ... — ... ipsum vestro sacro colloquio societis vel ad domum aliam si necessitas emenserit dirigatis. Datum etc.
129v Tit.: Usque ad proximam visitationem.
In Christo reverendo etc. praesentium exhibitorem fratrem N. sacerdotem et monachum filium nostrum vestrae paternitati dirigimus humiliter deprecantes quatenus ipsum respectu amoris velitis usque ad proximam visitationem domus nostrae vestro pio et devoto collegio societis. Datum etc.
129v Tit.: Prior et conventus emittunt.
Reverendo in Christo etc. frater N. prior totusque conventus talis loci cum orationibus quidquid possunt reverentiae et honoris pro fratre N. ... — ... pro eo nos obligatos habentes in similem beneplaciti vestri exaudientiam vel maiorem. Datum etc.
129v Tit.: Viaticum ad praecedentem litteram.
Universis Christi fidelibus ad quos praesens scriptum pervenerit frater N. prior totusque conventus talis loci cum orationibus devotis salutem in domino Iesu Christo pro (recte: per) exhibitorem praesentium fratrem N. talis ordinis nostrae domus ... — ... post tale tempus vel talem diem minime valituris etc.
129v Tit.: Emittitur monachus et subditur poena.
Reverendo in Christo etc. Usque vestram petimus pietatem quatenus eundem ordinato vestitus misericordia expeditum intuitu nostri et ordinis colligentes vestro conventui sortietis. Ita sane ut ultimo ordine teneatur et tali poenitentia vel poena primatur. Datum etc.
129v Tit.: Quod emittitur ad suam petitionem.
Reverendo in Christo patri etc. Paternitati vestrae studiosius supplicamus quatenus amore nostri exhibitorem praesentium fratrem N. talis ordinis filium nostrum ... — ... velitis sacro vestro collegio usque ad tale tempus sociare ipsum ut de nobis praesumimus pietatis studio tractaturi. Datum etc.
130r Tit.: Littera emissoria et quod parrochias possit regere etc.
Hainricus Dei gratia abbas monasterii sancti Benedicti in Beuren universis quibus praesentes fuerint demonstrare cupimus esse notum quod propter varias necessitates ... — ... in Beuren sancti Benedicti anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo praesentibus usque ad revocationem nostram valituris etc.
130r Tit.: Litterae emissoriae apertae.
Universis Christi fidelibus praesentium inspectoribus vel praesens scriptum visuris vel litteras has visuris vel ad quos pervenerit praesens scriptum vel ad quos praesens pagina pervenerit vel praesentes litteras inspecturis vel praesentem cartulam inspecturis vel ad quos praesens littera pervenerit.
130r Tit.: Si ambae sunt apertae.
Universos nihilominus per quorum transierit in domino propensius exorantes vel universis igitur vel insuper Christi fidelibus per quos predictus frater N. transierit obnoxius in domino supplicamus ... — ... beneficia impendere non negetis ob eiusdem reverentiam atque misericordiam. Datum.
130v Tit.: Item.
Confratrem N. etc. quem ad talem domum ordinis nostri videlicet in talem transmittimus vestrae caritati commendamus humiliter supplicantes quatenus eidem habundantis solacia cum a nobis requisierit misericorditer impendatis. Datum etc.
130v Tit.: Item.
Confratrem N. etc. universitati vestrae committimus diligenter quatenus eidem per nos transeunti vel transitum facienti si petierit velitis impendere officium caritatis auxilii pariter et consilii oportuni etc. Datum.
130v Tit.: Item.
Universis etc. Quoniam beatus esse dicitur qui intelligit super egenum et pauperem huic est quod fratrem N. etc. caritati vestrae in domino commendamus petentes affectu quo possumus ampliori quatenus eidem per vos transeunti in viae et vitae necessariis favorabiliter aspiretis etc.
130v Tit.: Item.
Universis etc. pro latore praesentium fratre N. monacho vel converso de tali loco filia nostra nobis vel in talem locum transmissum vel quem nos in talem locum vel domum filiam nostram ordinate dirigimus caritatem vestram requirimus cum affectu quatenus ad vos cum venerit in quibus vos necessarios habuerit ob ei amorem et ordinis reverentiam largitur ac misericorditer succuratis etc.
130v Tit.: Item.
Omnibus in Christo fidelibus etc. fratrem N. dilectum nobis in Christo usque domum suam ordinate procedentem caritati omni attentius commendamus devote et humiliter supplicantes quatenus eidem in viae ac vitae necessariis prout nos requisierit manum consilii et auxilii pariter porrigatis etc.
130v Tit.: Littera revocatoria.
Reverendo in Christo dilecto patri domino N. abbatis talis loci frater N. abbas in tali loco honoris et amoris incrementum continuum cum salute paternitati vestri preamabili ... — ... visis praesentibus ante festum instans dilatione qualibet proposita nobis mitti. Datum etc. Valete.
HDS Tit.: Qui revocatur ad mandatum visitatoris cum gratiarum actione.
Reverendo in Christo patri etc. venerabili abbati de tali loco etc. Quia pater et visitator noster talis iussit et concessit ... — ... memorati patris nostri et ad nostras tam paterne tamque benevole tenuistis etc.
HDS Tit.: Item ut supra.
Pietati vestrae debitas reverimus (recte: referrimus) gratiarum actiones pro eo quod fratrem N. filium nostrum caritative receptum pie et misericorditer refovistis nobis ergo de cetero vestra paternitas eum transmittat parati namque sumus cum tempus affuerit hanc vobis gratiam ad cumulum remetiri etc.
HDS Tit.: Littera revocationis viatica.
Universis quibus congruit praesentes litteras inspecturis salutem et illa caritatis opera peragemus que suos plantat operarios in perpetua claritate latorem praesentium monachum ... — ... transitum facienti caritatis et humanitatis officia impendatis maxime autem in equitatura vel vectura etc.
HDS Tit.: Monachus remittitur ad domum suam.
Exhibitorem praesentium fratrem N. monachum nostrum quem de laudabili nobiscum habita conversatione quam plurimum (durchgestrichen: compendemus) commendemus ... — ... domui vestrae favorabiliter reformetis in quo nobis sane speciale beneplacitum facietis etc.
HDS Tit.: Item de eodem.
Confratrem N. monachum vestrum latorem praesentium quem ob vestri reverentiam et pro suae [
(1r-119v) Iohannes de CapuaDirectorium humanae vitae alias Liber parabolarum antiquorum sapientum mundi (Druck: H 4411. Ed.: V. Puntoni, Directorium Humanae Vitae alias Parabolae Antiquorum Sapientum. Pisa 1884. Iohannis de Capua Directorium humanae vitae alias Parabolae antiquorum sapientum. Version latine du livre „Kalilah et Dimnah“ ed. J. Derenbourg. Paris 1889. L. Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d’Auguste jusqu’ à la fin du moyen âge. Bd. 5. Paris 1899, 79–337. Directorium humanae vitae alias Parabolae antiquorum sapientum / Johannes von Capua. Mit einer Einl. von P. H. Pascher [Armarium 10]. Klagenfurt 1981. – Vgl. L. Hervieux 29. F. Geissler, Handschriften und Drucke des „Directorium vitae humanae“ und des „Buches der Beispiele der alten Weisen“. Mitteilungen des Institutes für Orientforschung 9 [1963] 433–461.
   1
119v Schlussschrift: Explicit Liber parabolarum antiquorum sapientum mundi nomine Kelila liber delectabilis et maximorum consiliorum finitus anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo in die sancti Calixti per manus Iohannis Bischoff de Altenchunscen (!).
  I n i t i e n
   73