Beschreibung ausdrucken  Permalink: https://manuscripta.at/?ID=1574 
Klosterneuburg, Augustiner-Chorherrenstift, Cod. 299
GAUFRIDUS PICTAVIENSIS. SERMONES
Pergament   168 Bl.   297×220   Frankreich, 1. Hälfte 13. Jh.
Abbildungen von IrIIrIIIr2r122r122v163v164r164v166r167v168rI*v
Literatur zur Handschrift: Lackner 2012, 287-297 (online).
Schrift:
Schriftart: Textualis

---------------   Addenda/Corrigenda bitte melden!    ---------------

"Lackner 2012", "RS"
alle Initien
(IIIrab) Nachtrag.
   1
IIIra Quidam dicunt quod una ... visionis dei non est maior alia... — ...a me iam dictum est....
(2ra-163va) Gaufridus PictaviensisSumma theologiae (RS 246).
   166
2ra Cum voces sint signa rerum et per signa res comprehendantur, ut per notitiam signorum veniamus ad comprehensionem rerum a vocibus inchoandum est... - ...nisi ad plures personas in sacra scriptura.
3va Sequitur de adiectivis respectivis ut aequalis similis et huiusmodi quae non possunt venire sine determinatione... - ...supponat pro essentia sive pro aliqua persona.
5ra Sequitur de pronominibus. Quaeritur ergo imprimis: ista pronomina ego et tu, utrum in masculino demonstrent essentiam... - ...secundum hoc tu est personale.
6ra Dictum est qualiter supponatur per pronomina divina essentia. Sequitur de ipsis nominibus supponentibus divinam essentiam (in Rot). De hoc dicit Praepositivus (!) quod semper supponit pro essentia et pro persona... - ...et ideo non potest supponere pro notione.
8rb Circa propositiones et obliquos includentes intellectum praepositionis maxime se ingerit difficultas in sacra scriptura... - ...et spiritus sanctus est amor amborum.
9va De missione (in Rot). Daturus legem Moyses praefixit terminos monti quos transgredientes praecepit dominus lapidari... - ...de iure ei tale arguere attribuitur.
10va De effectu iustititiae et misericordiae (in Rot). Universae viae domini misericordia et veritas. Dicit Glossa: In omni opere domini misericordia et veritas. Cum ergo in secundo adventu ita faciat dominus opera misericordiae et iustitiae... - ...quod culpa poene sit proportionalis.
12ra Sequitur de potentia dei (in Rot). Quicquid potest pater potest filius. Sed pater potest generare ergo filius potest generare... - ...ne deus hoc faceret ipso praesente.
13rb Hoc nomen sapientia secundum quod dicitur de deo quandoque significat divinam essentiam... - ...omne enuntiabile (?) est verum.
13va De praedestinatione (in Rot). Item quaeritur si praedestinatio sit aliquid... - ...ergo promisit tibi equum album.
15va Imprimis quaeritur utrum voluntas dei semper sit expleta... - ...quamvis possemus coram sapientibus.
16vb Notio est proprietas per quam dinstinguitur una persona ab aliis vel plures ab una... - ...ita nec hoc nomen trinitas.
20ra Tripliciter est deus in qualibet re: per essentiam, per potentiam, per praesentiam... - ...et semper est duratura.
20vb Transitum facientes a creatore ad creaturas primo ponamus hoc verbum Geneseos: In principio creavit deus caelum et terram... - ...discplicet ei omne bonum.
23ra Dictum est quod angeli merentur usque ad diem iudicii. Sed quaeritur utrum mereantur gaudere de conversione nostra... - ...exit cum cessat a laesione.
24rb Novem sunt ordines angelorum. Ordo est charactere theopheniae (!) simplicis et non imaginariae uniformis spirituum multitudo... - ...praeeunte dei auxilio multa corpora simul reforment.
24rb Hic quaerimus quod dimisimus scilicet utrum omnes angeli omnia sciant... - ...id est secretiora secreta sacrae scripturae.
25va De veteri homine (in Rot). Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Ad imaginem quantum ad rationem... - ...ergo non debeo velle quod sit dives.
27vb De libero arbitrio (in Rot). Simile est regnum caelorum mulieri quae acceptum fermentum abscondit in farinae satis tribus. Dicit Gregorius: Tres vires animae colligantur... - ...sed quae messet si auderet.
30rb De peccato originali dixerunt quidam quod nihil aliud est nisi peccatum Adae. Tamen peccato illo omnes facti sumus servi... - ...quod talis poena est a deo vel a diabolo.
31va De primis motibus dicunt quidam quod sunt, quidam primo primi et illi non sunt peccata... - ...et eius gratia crescat in infinitum.
32va Quaeritur utrum ignorantia sit peccatum. Probatio: Dicit Augustinus: Ignorantia eorum... - ...peccatum esse volentis.
34ra Quaeritur utrum omne peccatum sit voluntarium...- ... sed non quantum ad dimissionem poene....
37rb De contemptu (in Rot). Dicit Augustinus: Omne peccatum ex superbia vel ex ignorantia vel ex contemptu. Sed Ambrosius dicit: Omne peccatum ex contemptu... - ...licet maximum mendacium sit maius quam maximum homicidium.
37vb De circumstantiis (in Rot). Dictum est in alia quaestione quod circumstantia aggravat peccatum. Sed quaeritur cum pronior sit deus ad remunerandum quam ad puniendum, qua ratione mala circumstantia auget demeritum et bona non auget meritum... - ...nec reatus incipit esse.
38vb De synderesi (in Rot). Synderesis est vis animae quae detestatur malum et in nullo extincta est dicit Hieronnymus... - ...et involvit oculum rationis.
39va Dictum est quod ex ratione peccat homo. Sed quaeritur utrum furiosus qui non habet usum rationis peccare possit... - ...qui non ceciderunt in furiam propter culpam.
40rb Quaeritur utrum ebrietas sit peccatum... - ...dico de excessu in comestione ... (?).
40vb Hypocrisis est quando aliquis per opera de genere bonorum ostendit se esse bonum... - ...quod unum peccatum aequipolleat duobus.
41rb De reatu et macula (in Rot). Ponatur quod iste faciat homicidium et sic redeant omnia alia mortalia in illo... - ...est ad cumulum et ad augmentum illius reatus.
42ra Peccatum veniale habet reatum ut dictum est, quod etiam patet per hoc, quod postquam dimissum est punitur poena temporali... - ...et tamen potest fieri mortale si vertatur in consuetudinem.
42va Quaeritur utrum veniale peccatum puniatur aeternaliter... - ...in infinitum augmentabitur peccatum. Quid dicemus ad hoc?.
42vb Item obicitur: Iste punitur morte aeterna pro peccato veniali aut meruit puniri hac poena aut non... - ...sed etiam quoad poenam directe debitam.
43rb Quaeritur utrum aliquis possit puniri de condigno in gehenna... - ...ut si homo peccaret venialiter et statim moreretur.
44ra Virtus quandoque large dicitur ut dicatur virtus potentia animae. Item virtus strictius sumitur... - ...quod illud vitium sit vel fuerit peccatum.
44va Hic quaeritur utrum virtutes sint naturales... - ...ideo ista substantialiter differt ab illa.
45va Quaeritur quae virtutes in quibus viribus sint locatae... - ...vel vis concupiscibilis per vitium ad contrarium moveretur.
46rb De corruptione naturalium (in Rot). Schwarz: Nota quod naturalia corrupta sunt per peccatum. Vis enim concupiscibilis corrupta est per vitium cupiditatis... - ...dictum est ei: Quacumque hora comederis morte morieris.
46vb Utrum potentia benefaciendi sit gratuita (in Rot). Quaeritur utrum potentia benefaciendi sit gratuita... - ...sic omnes similes auctoritates exponendae sunt.
47rb De bono (in Rot). Bonum dicitur bonum essentia. Unde in Luca: Nemo bonus nisi solus deus... - ...sicuti diligere est bonum ei velle.
48rb Quid sit magis bonum vel malum genere (in Rot). Dicunt theologi quod opus dicitur bonum vel malum propter meritum vel demeritum. Sed omnes virtutes sunt pares in genere... - ...quare non est simile de bono et de malo.
49ra Quaeritur utrum meritorius motus possit esse non meritorius... - ...quod aliqua circumstantia de futuro augeat peccatum.
49va De ira (in Rot). Triplex est ira scilicet ira per zelum quae bona est. De qua Salomon: Melior est ira risu... - ...sic debet praelatus irasci vitiis subditorum.
50ra De neglegentia (in Rot). Maledictus qui facit opus dei neglegenter. Ieremias dicit aut appellat opus dei opus quod fit ex caritate vel in caritate... - ...sed simpliciter intellegit id est intus eligit.
50va De fraudulentia (in Rot). Maledictus qui facit opus dei fraudulenter. Contra: Quicquid fit fraudulenter est opus hominis vel diaboli... - ...licet appetitus a latere (?) sit venialis vel mortalis.
51rb Utrum teneatur quilibet velle quod deus vult (in Rot). Pravum et damnatum est cor quod non vult quod scit deum velle. Ad idem Glossa ad Corinthios: Ita debemus petere... - ...habebit dies malitiam suam domino volente.
51vb Utrum alicui possit sua damnatio revelari (in Rot). Ex praedictis potest haberi satis probabiliter quod nulli potest sua dampnatio revelari... - ...ac si diceret fidelium deus.
52rb De peccato in spiritum sanctum (in Rot). Qui peccat in patrem, remittetur ei. Qui peccat in filium similiter. Qui peccat in spiritum sanctum non remittetur ei nec in hoc saeculo nec in futuro. Nota quod haec appellatio peccatum in patrem dupliciter sumitur... - ...non sequitur quod si peccatum sit inamissibile, virtus sit inamissibilis.
53rb Quaeritur utrum peccatum sit poena peccati... - ...qualiter nos punire debeat.
54rb Mendacium est falsa vocis significatio cum intentione fallendi. Sed falsa significatio non est nisi falsum significatum... - ...ita per consequens ad habendam gloriam declinata sunt sunt in mercedem terrenam.
55va Tria sunt genera mendaciorum sicut dicit Augustinus. Primum quod fit causa malignitatis... - ...contentiosae falsitatis totum subruatur.
56ra De subornatu Iacob (in Rot). Dicit Isaac: Venit germanus tuus fraudulenter. Ergo Iacob fraudem fecit, ergo peccavit... - ...quod consensisset in aliam discrete.
56va De immolatione Isaac (in Rot). Temptavit deus Abraham etc. Offer mihi in holocaustum filium tuum. Dicunt quidam quod haec est forma praecepti... - ...sed de utraque causa veritatis dubitabat.
58rb De decem praeceptis (in Rot). Decem plagis percussit dominum Aegyptum et decem praeceptis sanavit populum suum, ut numerus praeceptorum respondeat numero plagarum... - ...multas alias quaestiones legales inveniemus diffuse tractatum in glossis super legem.
59vb De periurio et iuramento (in Rot). Periurium dicitur falsa iuratio. Item periurium dicitur perversa iuratio... - ...et ideo nova decretalis super emanare deberet a sede apostolica.
61vb De perplexitate (in Rot). Nervi testiculorum Leviathan perplexi sunt. Ibi dicit Gregorius: Cum mens in minora et maiora peccata constringitur minora semper eligantur... - ...non esse dicendum est peccatum.
63va De scandalo (in Rot). Probatur quod scandalum sit peccatum. Dicit enim dominus in evangelio: Vae homini illi per quem scandalum venit... - ...quia peccasset si in hoc perseverasset.
65rb De aedificantibus lignum, fenum, stipulam (in Rot). Dicit apostolus quod fides est fundamentum bonorum operum, in prima ad Corinthios. Et dicit super hoc fundamentum: Alii aedificant aurum... - ...vel posset dici quod fundamentum appellat large fidem informem.
66rb De actionibus duae sunt principales sententiae. Dicunt quidam quod omnis actio est a deo in quantum est actio, sed in quantum est mala est a diabolo... - ...alii sit odor mortis ad mortem, alii odor vitae ad vitam.
69rb Utrum omnia sint iustorum (in Rot). Dicit auctoritas: Omnia sunt iustorum, et iterum Augustinus: Existens in mortali indignus est omni bono... - ...sed illud sic ordino et dispono.
69va Utrum existens in mortali possit praedicare aut orare (in Rot). Ad Philippenses dicit apostolus: Sive per veritatem sive per occasionem Christus annuntietur, in hoc gaudeo et gaudebo... - ...ultima auctoritas satis patet diligenter intuenti.
71ra In hoc loco satis competenter deberent adiungi morales quaestiones sicut de operibus locandis, de rebus ecclesiae et aliae similes quaestiones quas omnes relinquimus ex industria tractandas... - ...et cooperari ei ad bonum sine peccato.
71va De raptu Pauli (in Rot). Ad Corinthios dicit apostolus: Scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus etc. Aut per hunc terminum hominem supponitur anima aut corpus... - ...et occultum modum generationis et processionis.
72ra De Lazaro (in Rot). De stimulo Pauli quod hic continuatur relinquimus usque ad quaestiones de petitionibus addentes de Lazaro circa quem multa possent quaeri... - ...per rationem forte posset dici quod erat rationis.
73ra De caerimonialibus (in Rot). Quaeritur utrum caerimonialia fuerint meritoria... - ...sicut olim innotescebas te esse placatum in sacrificiis agnorum.
74rb De operibus operatis (in Rot). De operibus operatis probatur quod iustificabant. Dicit Beda: Nota quod iustitia legis suo tempore custodita... - ...quod propter hoc dimitteretur, non est factum.
75rb Ut habetur ex Deuteronomio, tres decimae fiebant in lege. Prima solvebatur Levitis... - ...ut unum de grege ducentorum arietum iubeat offerri.
77ra Neglegentia attenditur respectu modi faciendi, obmissio respectu faciendi. Obmissio enim provenit ex eo... - ...creditor tollit pignus debitoris eo quod non reddit quod debet.
77rb Prima petit campum dubia sub sorte duelli pugnatura fides. Item fide mundans corda eorum, apostolus ad Hebraeos... - ...quod propositio uno casu contingente sit vera et alio falsa.
78vb Articulus est veritas invisibilis rei ad credendum distincta. Veritas dicitur propter falsa... - ...ergo caritati (?) patriae subest contrarium sicut caritati (?) viae.
82rb Spes est certa exspectatio beatitudinis veniens ex meritis et gratia. Ergo spes venit ex gratia, ergo ex virtute et ita una virtus venit ex alia... - ...teneor credere tamquam sit verum.
83ra Quaeritur quid sit caritas. Augustinus loquens de de quattuor affectibus animae... - ...sententiam Lombardi ad praesens praetermittimus incedentes viam magistrorum nostrorum imprimis.
83ra Quaeritur utrum caritas sit in praecepto... - ...vel iuste id est sine acceptione personarum.
83vb De ordine caritatis in via (in Rot). Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et proximum tuum sicut te ipsum. Dicit Augustinus: Per proximum intellegitur omnis homo... - ...sed quod fieri solebat illud referebat.
85ra Quaeritur utrum ordo observetur in patria... - ...patet in quaestione penes quid accenditur quantitas caritatis.
85vb Quaeritur penes quid accendatur quantitas caritatis, si penes praemium, ergo quanto dignior maiori praemio tanto maior caritas... - ...nec iustum in percusso cognovit.
86va Quaeritur utrum aliquis teneatur esse perfectus... - ...erg non scio aliquem hominem esse in Anglia.
87rb Dominus dicit in evangelio: Dictum est antiquis: Diliges amicum tuum et odio habebis inimicum tuum. Quaeritur imprimis ubi hoc dictum est... - ...ergo longe magis meritorius quam opus alterius.
87vb Dicunt quidam quod quantulacumque caritas non potest resistere quantumlibet maximae tribulationi (?)... - ...nos aliter diceremus alias patet.
89rb Quaeritur utrum aliquis possit resurgere in minori caritate... - ...habet aliquam vitam que est aeterna, ergo habet vitam aeternam.
90vb Utrum aliquis ex condigno mereatur aliquod bonum temporale (in Rot). Quaeritur utrum aliquis ex condigno mereatur aliquod bonum temporale opere facto extra caritatem... - ...sic postea plus quam ceteri apostoli profecit in evangelio.
91vb Utrum aliquis sciat se habere caritatem (in Rot). Quaeritur utrum aliquis sciat se habere caritatem... - ...nec scimus nos habere arras spiritus sancti.
92vb Utrum tanta sit malitia quanta caritas (in Rot). Quaeritur utrum tanta sit malitia quanta caritas. Super hunc locum: Bonum mihi lex oris tui... - ...hoc est eis quasi accidentale quod est caritati substantiale.
94rb De iustitia (in Rot). Duae sunt partes iustitiae, una superior circa deum, alia inferior circa res humanas... - ...quia deus infundit isti fidem, iste habet fidem.
95vb De sapientia dono (in Rot). Sapientia est cum sapore scientia sicut dicunt magistri. Dicitur enim sapientia a sapore spirituali... - ...hoc relinquo disputationi ubi dicam quod sentio.
96vb De timore (in Rot). Sex sunt species timoris scilicet filialis, initialis, servilis, naturalis, humanus et mundanus... - ...quia cum mortale a deo separet usus quo abstinet debet referri ad deum.
98rb De initiali et filiali (in Rot). Nota quod cum distinguitur timor inter servilem et initialem et filialem, sicut mihi videtur non sic distinguitur secundum essentiam... - ...ut sumatur timor pro usu timoris paene.
99rb De perseverantia (in Rot). Dicit dominus: Non qui inceperit sed qui perseveraverit hic salvus erit et ita per perseverantiam salvus erit. Ergo perseverantia est virtus... - ...ex eo quod diu duravit in bono.
100ra De quattuor cardinalibus virtutibus (in Rot). Sequitur de quattuor cardinalibus virtutibus. Unde notandum quod hoc nomen iustitia quandoque large sumitur ita quod appellat omnem virtutem... - ...ergo parcitas dat danda, quod falsum est, immo retinet retinenda.
100vb Utrum virtutes cardinales sint in patria (in Rot). Dicit Augustinus quod usus iustitiae erit in patria... - ...sed de hoc dimittimus usque agamus de glorificatione beatorum.
102ra De virginitate (in Rot). Virginitas dicitur integritas corporis a pollutione libidinis secundum quod dicuntur quinque fatuae virgines quae non sumpserunt oleum secum... - ...quia non est promissa usui scientiae qui est scire, sed praedicationis.
104ra De oboedientia (in Rot). In Regum (I Sm 15,22) dicit Samuel ad Saul: Melior est oboedientia quam victimae... - ...qui possunt recurrere ad maiorem.
105rb Utrum possit quis mereri primam gratiam (in Rot). Quattuor attenduntur in iustificatione impii: infusio gratiae, motus liberi arbitrii...- ...interveniente peccato sine aliquo medio amitteremus....
106vb Quaeritur utrum qui habet unam virtutem habeat omnes... - ...sed virtutes connexae sunt et uniformes.
107va Quaeritur utrum omnes virtutes sint pares ... — ... iste est videns demonstrato dormiente, vera esset.
107vb De activa et contemplativa (in Rot). Super Ezechielem dicit Glossa: Activa bona et contemplativa melior, item dominus: Maria optimam partem elegit ... — ... credo me satis respondisse in illa quaestione qua quaeritur quid melius in genere.
108va Duo debitores erant cuidam feneratori (in Rot). Duo debitores erant cuidam feneratori. Imprimis quaeritur de aptatione huius parabolae, sic enim adaptatur debitum materiale debito spirituali ... — ... tantum effectum in contritione habuit caritas quod dimisit et culpam et poenam.
109rb Quaeritur utrum omnes velint esse beati ... — ... non facit generalem abnegationem et satis hinc usitatur.
110ra Utrum sancti meruerint passiones (in Rot). Cum solus motus sit meritorius patet quod passiones non sint meritoriae ... — ... intellegitur de merito super erogationibus (?).
110vb De modo redimendi genus humanum (in Rot). Nunc ascendamus ad illum pro quo sancti passi sunt, qui solus pro omnibus passus est... - ...quia dixit Isaias: Ecce virgo concipiet et pariet etc.
111va Praeterea non poterant credere quia dixit Isaias. Ergo dictio Isaiae fuit causa quare non poterant credere... - ...sed quotienscumque loquitur spiritu prophetico scit se loqui spiritu prophetico.
113rb Utrum antiqui meruerint salvari (in Rot). Quaeritur utrum antiqui meruerint salvari, quod patet per hoc quod finaliter decesserunt... - ...nec ex hoc sequitur quod precibus eorum.
114rb De homine assumpto (in Rot). Facto (!) non inutili digressione redeamus ad illum cuius patres desiderabant adventum... - ...quia naturam corporis assumpsit, quia naturam hominis qui est corpus.
119vb Utrum Christus semper fuerit unitus humanitati (in Rot). Quaeritur utrum Christus semper fuerit unitus humanitati ex quo semel fuit unitus... - ...vespere et mane factus est dies unus.
120vb Utrum Christus secundum quod homo sit persona (in Rot). Quaeritur utrum Christus secundum quod homo sit persona. Sed primo videndum est quid sit persona... - ...supponunt personam sed tamen tanquam essentiam.
122va De praedestinatione filii dei (in Rot). Quaeritur utrum Christus secundum quod homo sit praedestinatus vel secundum quod deus... - ...sed quod divisae sint essentiae increatae.
123va De merito Christi (in Rot). Quaeritur utrum Christus meruerit. Aperte dicit Glossa et textus ad Ephesios quod meruerit et sibi et nobis... - ...ex eo quod dilexit proximum sicut se ipsum.
124va Utrum Christus fuerit decimatus in lumbis Abrahae (in Rot). Apostolus probat in hunc modum: Sacerdotium Christi praeferendum est sacerdotio levitico... - ...resurgente virgine gloriosa in illa esset.
125rb Utrum Christus secundum utramque naturam sit caput ecclesiae (in Rot). Ecclesia incepit ab Abel sicut dicunt omnes auctoritates, sed quare potius dicitur incepisse ab Abel quam ab Adam cum Adam fuerit iustus... - ...cum Petrus sit os eius vel oculus.
125vb Utrum Christus voluerit non mori (in Rot). Schwarz: Quaeritur utrum Christus voluerit non mori. Dicit evangelista: Coepit Iesus pavere et taedere... - ...ligna enim voluptatis sunt angeli, sicut aperte dicit Glossa.
126va De scientia Christi creata (in Rot). Nota quod duplex fuit scientia Christi, una increata et alia creata, sed quicquid scivit una scivit alia... - ...sic etiam Christus appellatur peccatum a devicto peccato.
127ra De potentia Christi (in Rot). Super hunc locum in Iohanne: Super quem videris spiritum descendentem et manentem, hic est qui baptizat... - ...intellego in praedicta solutione.
127vb Utrum diabolus voluerit Christum pati, si pater tradiderit et huiusmodi (in Rot). Super hunc locum Matthaei: Nihil tibi et iusto illi, Glossa: Intellegens diabolus se per Christum spolia amissurum... - ...modo autem sumus sui per emptionem.
128ra Utrum humanitas Christi sit adoranda (in Rot). Quaeritur utrum humanitas Christi sit adoranda latria... - ...non enim salutem optamus.
128vb De sacramentis (in Rot). Sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma. Sed character in baptismo est sacramentum, ergo est visibilis forma... - ...quia sacramenta novae efficiunt quod figurant, sacramenta veteris non.
129rb De circumcisione (in Rot). Sed nonne circumcisio efficit remissionem peccati quam figurat... - ...patet per Iosue qui circumcidit filios Israel in Galgalis.
129va De paenitentia (in Rot). Sequitur de paenitentia. A qua dominus incipit in evangelio dicens: Paenitentiam agite... - ...iudicare de nescitis quae scire non potest nisi per confessionem.
130va Confessio praecepta est in veteri testamento. Unde Moyses in Numeris... - ...quae fundamentum est omnium sacramentorum.
131va Satisfactio consistit in duobus, in eleemosynarum largitione et carnis maceratione. Est autem eleemosyna duplex... - ...unde non tenemur cum gratia facere dominicum praeceptum non ex gratia.
132vb Quaeritur utrum restitutio sit pars satisfactionis... - ...et tunc non debent compelli ut ecclesiae restituant cui debent.
133vb Quaeritur de relaxationibus. Probatur quod teneant. Dicitur in evangelio Lucae: Videns Iesus fidem illorum... - ...si utrumque fieret ex eadem caritate.
134va De clavibus dicit Glossa super Matthaeum: Claves sunt discernendi scientia et potentia, qua dignos debet sacerdos recipere, indignos vero excludere a regno... - ...ex praedictis patet quod abbatissa non potest ligare vel solvere suam monacham, infligere tamen potest illi pro forifacto poenam.
135rb Sequitur de excommunicatione. Est autem excommunicatio excommunicantis actio et excommunicati passio... - ...in quibus non exspirat adhuc mandator.
136vb Si peccaverit in te frater tuus vade et corripe etc. Quaedam mulier de Alemannia dixit ita esse intellegendum... - ...id est peccantem coram omnibus argue coram omnibus.
137vb De servo cui dimisit dominus omne debitum, qui noluit dimittere conservo suo, praecepit dominus ut teneretur in carcere donec redderet universum debitum quod ei dimiserat usque ad novissimum quadrantem... - ...ut tanto magis in bona proficiant quanto se nequius egisse meminerunt.
138vb Oratio est pius affectus mentis in deum, tali oratione orabat Susanna. Item oratio est sermo deprecatorius... - ...dummodo de aliis esset contritus.
139rb Quaecumque petieritis patrem in nomine meo. Exponimus: pie et perseveranter et pro se et ad salutem fiet vobis statim vel post... - ...quando prohibitum ei fuit ne oraret.
139vb Quaeritur utrum orationes ecclesiae prosint damnatis. Dicit Augustius pro quibuscumque baptizatis sacrificia offeruntur... - ...terminum enim posuit quem transgredi non poterit.
140va Quaeritur unde habuit ortum modus orandi sanctos. Dicimus quod a veteri testamento... - ...ubi angelus volebat eum sepeliri.
140vb Quaeritur utrum temporalia possint peti licite... - ...ut possint iudicari ab hostibus et huiusmodi.
141rb Quaeritur utrum Paulus peccaverit petendo stimulum amoveri... - ...et credo quod postea non petiit.
141vb Sequitur de superfluis. Dicit Iohannes: Qui habet duas tunicas det unam non habenti. Glossa: De duabus tunicis dividendis datur praeceptum... - ...sed alias satis obiectum est.
142rb Sicut antiquis praeceptum est reddere decimas praediorum ita fidelibus modernis iniunctum est reddere decimas dierum... - ...quare illi non sunt tacendi in tempore passionis.
143ra Nunc redeamus ad illa quae circa ecclesiam sunt agenda vel aguntur. Et primo dicamus de simonia quae sic describitur: Simonia est studiosa voluntas... - ...contra illos qui accipiebant supra iustum laborem.
145ra Operae quaedam sunt culpae et illae nullo modo possunt locari, quaedam sunt gratiae et similiter non possunt locari... - ...sicut nec operarius vendendo operum suorum usum.
145vb Usura est quicquid praeter sortem accidit, ut dicit Augustinus. Quod autem usura sit illicita patet per Ezechielem... - ..ipse teneretur restituere nisi ipsa restitueret....
146rb Quaeritur utrum praelatus teneatur magis ad opera misericordiae quam alius... - ...quia licet credere posset suspicari non esse verum.
147rb Tempus est ut ad baptismum redeamus, de quo superius dimiseramus. Baptismus est ablutio corporis exterior in aqua cum forma verborum praescripta... - ...etiam si sit ebrius bene potest habere intentionem baptizandi.
147va Sequitur de effectu baptismi. Est autem triplex effectus: collatio gratiae vel augmentum, remissio peccatorum, debilitatio fomitis... - ...baptismus enim temporalem effectum habet ex vi sua, quem orationes non habent.
148rb Sequitur de forma baptismi. Est autem forma baptismi illa quam instituit dominus dicens: Ite baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti... - ...primitiva species est a se, id est non ab alio.
149va De responsione quae fit pro puero cum quaeritur: Credis in deum, et respondetur: Credo... - ...tamen non potuit eum a suo flagello cohibere.
149vb Sequitur de corpore Christi. Sunt autem tria in hoc sacramento, sicut dicitur in Sententiis. Quiddam quod est sacramentum sed non res, ut forma panis et vini... - ...deus facit auctoritate, sacerdos autem ministerio.
150vb Sequitur ut terminemus quomodo sub specie panis et vini fit corpus et sanguis Christi et utrum repleat illum locum in quo apparet species pani et vini vel excedat illum... - ...ad quod non suffecit aliqua alia hostia.
153vb Sequitur de sacramento matrimonii. Matrimonium est sacramentum coniunctionis Christi ad ecclesiam, quod fuit in Abel initiatum... - ...non enim tenebatur utrique sed alteri.
154rb Sequitur de institutione matrimonii. Fuit autem institutum matrimonium ad officium ante peccatum, post peccatum ad remedium... - ...quia nisi matrimonium esset nemo sciret discernere heredem.
154va Sequitur de bonis matrimonii, quae sunt proles, fides et sacramentum... - ...ut habetur ibidem in illa constitutione Alexandri c. Sane.
155ra Sequitur de impedimentis matrimonii. Primum est dispar cultus. Quod autem illud impediat matrimonium apparet per Esdram... - ...ille qui habet plenitudinem potestatis debet dispensare, cum non sit contra vetus vel novum testamentum.
155vb Sequitur de secundo impedimento quod est error, error personae impedit matrimonium et conditionis sed non fortunae... - ...et nihil adeo contrarium consensui sicut error.
156ra De errore qualitatis circa leprosos ita distinguimus: Si contraxit sponsalia aliquis cum aliqua et postea fiat alter leprosus... - ...quod non est simile de lepra quae non est temporalis sed perpetua et de menstruo.
156ra Circa conditiones sic distinguimus. Si contrahitur matrimonium per verba de praesenti et addatur conditio impossibilis aut inhonesta aut illicita... - ...oportet enim quod simul sint et non successive ad hoc quod fiat matrimonium.
156rb Impossibilitas coeundi impedit matrimonium. Quando aliquis ita frigidus est naturaliter vel aliqua adeo arcta quod non possunt reddere debitum... - ...ratione ergo poene dicit papa dissimulandum esse.
156va Enormitas criminis impedit matrimonium. Ille qui cognovit duas sorores quarum altera est eius uxor, dicit Zacharias papa... - ...qui scitur esse religiosus a sacerdote per confessionem.
156vb Sequitur de spirituali impedimento quod est proximitas spiritualis quae contrahitur in baptismo, in confirmatione, in paenitentia... - ...quae diximus probentur per praedictum capitulum XXXmae Causae Q. IIII.
157ra Legalis cognatio est quando aliquis adoptat aliquam in filiam vel aliquem in filium... - ...si tale factum inventum fuerit separetur omnino.
157ra Consanguinitas impedit matrimonium. Consanguinitas enim naturale vinculum consideratum ex eo quod una persona ex alia descendit carnali propagatione infra septimam generationem... - ...ideo potius consanguinitas impedit matrimonium quam votum.
158ra Libellus repudii erat quaedam cedula continens causas quas obiciebat vir uxori ad celebrandum divortium... - ...qui necesse habent se committere voluntati divinae.
158rb Votum est testificatio spontanea quae deo et de his quae dei sunt debet fieri... - ...cum adhuc dubium sit utrum exigere possit.
158vb Si contraho cum ista per verbum de praesenti addendo conditionem honestam et possibilem quae non pendeat ex consensu alterius stat matrimonium sive stet conditio sive non... - ...de quo non sic respondeo ut patet per praedicta.
159ra De voti redemptione dicit Alexander quod potest fieri considerata qualitate personae et causa commutationis... - ...ad aliam se transferre quod bene concedimus.
159vb Dicit Hieronymus quod Iephta filiam suam virginem deo obtulit et ideo in numero sanctorum ponitur ab apostolo... - ...et bene concedimus quod manente tali conscientia perplexus fuit.
160rb Ordo est sacramentum excellentiae ecclesiasticorum officiorum constitutum... - ...lapide altaris ab haeretico consecrati omnia renovantur (sic !).
160vb Confirmatio est sacramentum ad robur datum proveniens ex forma verborum et intentione confirmantis et unctione chrismatis... - ...sicut alii apostoli oboedirent Petro ita Barnabas Paulo.
161ra De extrema unctione dicimus quod sacramentum scilicet quaedam qualitas quae innascitur animae et surgit ex illis unctionibus quae fiunt in diversis membris... - ...quia navigatio et pugna non sunt causa sed occasio mortis.
161rb De veritate humanae naturae (in Rot). Sequitur de resurrectione. De qua certum est quod quicquid est de veritate humanae naturae, sicut dicit Augustinus... - ...quae longe post fuerunt seminata.
161vb Nunc restat videndum de resurrectione capitis et membrorum, de qua sic obicitur: Non totus cecidit... - ...dicimus quod glossa illa mystica est.
162vb Sequitur de resurrectione membrorum. Ego deus Abraham, deus Isaac, deus Iacob. Per hanc auctoritatem probat deus resurrectionem mortuorum... - ...ubi enim dominus dicitur eis spiritualiter ministrare ibi dicuntur spiritualiter florere. Ad quam floritionem nos perducat dominus noster Iesus Christus qui cum patre et spiritu sancto vivit et regnat deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
(146r, rechter Freirand) Quaestio. nachgetragen.
   1
146r, rechter Freirand Quaeritur quis peior sit, an fenerarius an avarus dives, qui nihil vult commodare timens detrimentum nummorum vel dilationem reddendi. Probatur quod dives avarus peior est... — ...unde dicit lex de re rapta, quod si exstat reddet in duplum, si non exstat in quadruplum....
(152r, unterer Freirand) Nota, nachgetragen.
   1
152r, unterer Freirand Si quis interponeret formae baptismi certe vel quoque vel aliquid (?) aliud non baptizaret... — ...et ideo sit una forma....
(158v, linker und unterer Freirand) Nota, nachgetragen.
   1
158v, linker und unterer Freirand Dico ergo ad primo (!) obiectum quod bene potest contrahere sine dispensatione, sed non potest cognoscere sine mortali peccato... — ...quod a legitima uxore numquam possit debitum exigere....
(164va-165rb) Sermo.
   1
164va Respice de caelo et vide et visita vineam istam (Ps 79,15). Iuris professores consueverunt in prologo sui sermonis accedere ad materiam interpretationis cum praefatione sollemni primum invocando gratiam spiritus sancti in laude et gratiarum actione... — ...bene docendo et male vivendo deum instruis quomodo te debeat condemnnare....
(165va-166ra) Sermo.
   1
165va Domini patres et fratres carissimi qui estis sacri gregis Christi arietes et excercitus domini incliti ducis et qui ut legitur Sap. VI. continetis multitudines et quibus ab altissimo data est potestas et qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur... — ...plures ex his parati sunt hoc tempore consentire peccato, fovere malitiam et iniquitati (!)....
(167va) Notae.
   1
167va Christus est aliud secundum quod est pater... Christus est caput ecclesiae secundum quod homo......
(168ra) Nota de dulia.
   1
168ra Triplex est dulia, magna, maior, maxima......
(168ra) Quaestio de paenitentia.
   1
168ra Utrum tres partes paenitentiae sint unde sacramentum triplex (?). Dicunt magistri quod paenitentia habet tres partes subiectas: contritionem, confessionem, satisfactionem......
(168rb) Quaestio de paenitentia.
   1
168rb Si tenear ad sacramentum contritionis an non. Item quaeritur si teneamur ad sacramentum contritionis. Dicunt magistri quod sic... — ...sicut omnia alia sacramenta possum recipere sine gratia et (?) istud. M(agister [?])....
(168rb) Nota.
   1
168rb Habituum quidam sunt in comprehensione sicut intellectus sapientia... — ...ac si dicatur (?) non est contritio....
(I*vab) Notae.
   1
I*va Aliter potest re... (?). Ad primum dicendum quod non valet hoc argumentum sola filiatione (?) erat persona ergo sublata......