(Ir-v) |
Vita beatae virginis Mariae et salvatoris rhythmica, Fragment (Walther 17250). |
(1ra-3va) |
Matthaeus de Cracovia: Revelatio passionis Christi facta beatae Birgittae. 1  |
1ra |
Imminente tempore passionis Iesu Christi lacrimae erant in oculis eius et sudor in corpore prae timore passionis... |
(3va-4rb) |
Nota: De arbore contemplationis. 1  |
3va |
Nota arbor contemplationis debet habere semptem ramos, et unusquisque ramus unam avem et unum florem... |
(4rb-4va) |
Nota: Quare mundus odiat sanctos. 1  |
4rb |
Primum quia sunt in statu vitae aeternae et mundus in morte... |
(4va) |
Nota: De quattuor generibus martyrum sine sanguinis effusione. 2  |
4va |
Nota quattuor sunt genera martyrii sine sanguinis effusione, secundum alios septem: Castitas in iuventute ut in Ioseph... |
4va |
Castitas in iuventute ut in Ioseph, abstinentia in divitiis ut Iob... |
(4va) |
Nota: De missa. 2  |
4va |
Nota in missa quidam stant loco Iudaei, qui movent totum corpus et cor non... |
4va |
Nota missa cantatur quattuor horis: in nocte pro peccatoribus... |
(4vb-62vb) |
Predigten (Sermones). Sermones quadragesimales . |
(62rb-62vb) |
Iacobus de Voragine
: Sermo ad Matth. 16, 1, Exzerpt. 1  |
62rb |
Maria Magdalene et Maria Iacobi (Marc. 16,1). Quamvis multae aliae mulieres Christum sequerentur, istae tamen tres praecipue, quia Christo plus obligatae fuerunt ex eo, quia plura beneficia ab eo perceperunt vel receperant... |
(62vb-63va) |
Nota: De matrimonio. 1  |
62vb |
Sciendum quod matrimonium est sacramentum propter quod via communis panditur ad caelum... |
(64ra-71va) |
Perikopenliste. |
(73ra-95va) |
Nicolaus de Lyra
: Postilla litteralis super Marc. |
(97ra-125va) |
Henricus Totting de Oyta
: Tractatus de contractibus. 2  |
97ra |
Diligite iustitiam, qui iudicatis terram (Sap. 1,1). Audite haec omnes gentes auribus percipite omnes (Ps. 48,2)... |
99rb |
Utrum constitui redditus pecuniarum vel aliarum rerum scilicet bladi, vini... |
(125vb-128ra) |
Nota: De castitate sacerdotum. 1  |
125vb |
Nota quod octo de causis indicta est ipsis sacerdotibus castitas... |
(128ra-128va) |
Clemens V.: zwei Konzilsbeschlüsse (Mainz, 1310), Begarden und Beginen betreffend. 1  |
128ra |
Statuitur quod secta et habitus necnon conventicula Begardorum... |
|
I n i t i e n 111  |
|
4vb |
Convertimini ad me in toto corde vestro (Ioel 2,12). Verba ista sunt salvatoris nostri Iesu Christi profugos peccatores ad paenitentiam revocantes. Et vult dominus dicere in verbis propositis omnibus peccatoribus: Sicut aversi estis a me per peccatum ita nunc per gratiam, per paenitentiam et satisfactionem convertimini... |
4vb |
Verba ista sunt salvatoris nostri Iesu Christi profugos peccatores ad paenitentiam revocantes (zu Ioel 2,12)... |
5rb |
Consperge cinere, luctum unigeniti fac tibi (Ier. 6,26). In his verbis invitamur adduci ad humilitatem ibi: Consperge cinere. Et ad luctum ibi: Luctum unigeniti fac etc. Primo dico, quod ad humilitatem invitamur in hoc quod dicit cinere... |
6vb |
Tu autem cum ieiunas ungue caput tuum oleo (Matth. 6,17). Ubi maius periculum vertitur, ibi cautius est agendum. Et quia maximum periculum est et fuit istis diebus per gulam et luxuriam, ideo hortatur nos ad ieiunium... |
6vb |
Dispone domui tuae, quia morieris (Is. 38,1). In ista epistola propheta duo ostendit, scilicet conversionem peccatoris et prolongationem vitae. Primum ibi: Dispone domui tuae. Secundum ibi: Ecce ego adiciam 15 annos (Is. 38,5)... |
7rb |
Aegrotavit Ezechias usque ad mortem (Is. 38,1). In epistola ista propheta duo ostendit. Peccatoris infirmitatem ibi: Aegrotavit Ezechias. Et salvatoris benignitatem ibi: Vidit lacrimas tuas etc. (Is. 38,5). Nota quod per Ezechiam intelligitur peccator, qui est infirmus in anima... |
7va |
Tantum dic verbo et sanabitur puer meus (Matth. 8,8). Per regulum istum intelligitur quilibet peccator, cuius puer, id est anima, infirmatur, ad quam Christus summus medicus nisi cito descendat per misericordiam, moritur aeternaliter... |
8ra |
Quare ieiunavimus et non aspexisti (Is. 58,3). Nota quod multi quaerunt, quare ieiunium eorum non placet Deo. Et huius assignat propheta plures causas. Prima est propria voluntas ibi: In die ieiunii vestri invenitur voluntas vestra... |
8rb |
Frange esurienti panem tuum (Is. 58,7). Nota quod septem sunt opera misericordiae. Primum est esurientem pascere sicut hic: Frange esurienti. Thob. 4,17: Panem tuum cum egenis et esurientibus comede. Secundum est sitientem potare... |
8vb |
Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus (Matth. 6,1). Inter fideles qui salvantur quidam sunt activi, quidam contemplativi, quidam perfecti. Ideo in praesenti evangelio describitur triplex iustitia... |
9rb |
Te autem faciente eleemosynam (Matth. 6,3). Secundum beatum Augustinum omne peccatum aut est in Deum aut in proximum aut in seipsum. Peccatum scilicet in seipsum deletur per ieiunium... |
9vb |
Eris quasi hortus irriguus (Is. 58,11). Ista verba dicta sunt de uno observanti mandata Dei, tamen non inconvenienter possunt dici de beata virgine Maria. In quibus verbis beata virgo comparatur horto... |
10rb |
Erat navis in medio mari (Marc. 6,47). Multum immo nimium gauderet qui in mari mergeretur, si aliquam navim inveniret, quae eum ad portum de profundo pelagi veheret... |
10vb |
Hortamur vos, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis (2. Cor. 6,1)... |
11va |
In tempore placito exaudivi te (2. Cor 6,2). In quibus verbis duo tanguntur: unum implicite et aliud explicite. Explicite tangitur liberalitas Dei ad exaudiendum, implicite tangitur securitas ad invocandum... |
12ra |
Ductus est Iesus in desertum a Spiritu (Matth. 4,1). In hoc evangelio tria notantur. Primo quod Iesus ductus est in desertum, secundo quod ieiunavit, tertio quod post ieiunium temptatus est a diabolo... |
12vb |
Ego pascam oves meas (Ez. 34,15). Nota quod benignus Deus pascit oves suas quadrupliciter. Primo cibo carnali. Ps. 135,25: Qui dat escam omni carni. Unde ovicula Christi quae Deo in humilitate servit... |
13rb |
Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Matth. 25,41). In hoc evangelio insinuat nobis dominus iudicium terribile, ut saltem adhuc qui non curavimus eius beneficia nobis toto animo impensa per timorem districti iudicii revocet ad paenitentiam... |
13vb |
Quaerite dominum dum inveniri potest (Is. 55,6). In quibus verbis hortatur nos propheta ad quaerendum Deum, quem peccatis nostris amisimus. Sed nota quod in epistola ostenditur nobis temporis quaerendi opportunitas et quaesiti utilitas... |
14rb |
Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae (Matth. 21,11). A peccatoribus longe est Deus, ut dicit propheta. Ps. 118,155: Longe a peccatoribus salus. Et ideo ne desperent de venia dicit Augustinus: Patientia Dei invitat ad paenitentiam malos... |
15ra |
Domus mea domus orationis est (Luc. 19,46). Nota quod triplex est domus Dei. Prima est anima iusti. Prov. 9,1: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem, id est virtutes excidit... |
15rb |
Surge, comede: grandis enim tibi restat via (3. Reg. 19,7). In hac epistola invitamur ad duo. Primo ut a somno surgamus ibi: Surge. Secundo ut per viam paenitentiae ambulemus ibi: Grandis enim tibi restat via. De primo dicitur Rom. 13,11: Hora est... |
15vb |
Volumus a te signum videre (Matth. 12,38). Nota quod sunt aliqua signa quae faciunt hominem desperare, contra quae sunt aliqua signa clementiae Dei. Primum quod facit hominem desperare est peccati magnitudo... |
16rb |
Oculos non levaverit ad idola (Ez. 18,6). In quibus verbis duo facit. Primo fidem praecipit, secundo meritum fidei subiungit. Primum ibi: Oculos non levaverit. Secundum ibi: Vita vivet (Ez. 18,9). Primo igitur secundum doctrinam prophetae debemus credere unum Deum... |
16vb |
Opera Abrahae facite (Ioh. 8,39). In quibus verbis iubet et hortatur nos evangelista ad imitationem Dei, si filii Dei esse cupimus. Abraham interpretatur pater multarum gentium et significat Christum... |
17rb |
Quare loquelam meam non cognoscitis? (Ioh. 8,43). O quot sunt indurati nunc et fuerunt hucusque qui Christum toto animo audire noluerunt et sequi. Induratur autem homo tripliciter. Primo ex frequenti correctione... |
17vb |
Numquid via mea non est aequa (Ez. 18,25). In quibus verbis propheta describit duplicem viam. Primo ostendit viam Dei esse bonam, secundo viam peccatorum malam. Primum ibi: Numquid etc. Secundum ibi: Et non magis etc. Nota quod via domini est bona propter quattuor... |
18rb |
Erat ibi quidam homo 38 annos habens in infirmitate sua (Ioh. 5,5). In evangelio dicitur, quod dominus ascendit Ierosolymam, certe ut patrem honoraret tamquam bonus filius. Ad templum saepe ivit, et ut nobis exemplum daret... |
18vb |
Nubes lucida obumbravit eos (Matth. 17,5). Sicut terra exusta per solis ardorem et homo viator in aestate multum desiderat nubes et pluviae refrigerium, sic peccator exustus per horrorem et per flammam vitiorum... |
19rb |
Hic est filius meus dilectus (Matth. 17,5). Christus in caelis habuit patrem sine matre et in terris matrem sine patre. Quamvis autem propositum verbum dixerat pater, nihil potuit matri convenire, ut dicat: Hic est filius etc. In quibus verbis duo dicit: Primo quia ipsum singulari amore dilexit, secundo quia sibi in omnibus complacuit... |
19vb |
Haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra (1. Thess. 4,3). Notandum quod triplex est voluntas Dei: prima bona, secunda beneplacens, tertia perfecta. Bona est in coniugatis, beneplacens in continentibus, perfecta in virginibus... |
20rb |
Ecce mulier Chananea (Matth. 15,22). In isto evangelio tria notantur quae conveniunt animae peccatrici. Primum est ut commutetur per paenitentiam. Unde Chananea interpretatur commutata. Secundo ut egrediatur de piscina conversatione dimittendo peccatum. Tertium ut clamet in oratione et invocet divinam misericordiam... |
21ra |
Dimittite eam, quia clamat post nos (Matth. 15,23). Haec verba heri lecta sunt in evangelio et sunt verba discipulorum, qui rogabant pro muliere Chananaea dicentes: Dimitte eam etc. Ex quo docemur quod quando aliquid a Deo petere volumus... |
21vb |
Propter peccata enim nostra (Dan. 9,16). In ista epistola invitat nos propheta ad contemnendum peccatum propter multa mala quae inde procedunt. Primum est quod peccatum ita gravat animam, quod miser peccator semper cadit de uno peccato in aliud... |
22ra |
Cum exaltaveritis filium hominis (Ioh. 8,28). Nota quod dominus voluit exaltari in cruce et aere pati propter quattuor. Primo ut se mediatorem Dei et hominum ostenderet... |
22va |
Verumtamen mihi primum fac subcinericium panem (3. Reg. 17,13). In ista epistola ad duo invitamur. Ad paenitentiam ibi: Subcinericium panem. Et ad hospitalitatem ibi: Ex illa die hydria etc. (3. Reg. 17,15-16). Circa primum nota quod homo paenitens debet comedere sex subcinericios panes... |
23ra |
Magister vester unus est, Christus (Matth. 23,10). Nota quod magister omnium magistrorum est Christus Iesus, qui suos discipulos omnem scientiam et omnem sapientiam, quae dicitur esse in caelis, docuit... |
23va |
Converte luctum nostrum in gaudium (Esth. 13,17). Nota quod triplex est luctus, qui convertitur in gaudium. Primus est ex recordatione peccatorum. Ps. 118,136: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. Merito flendum est pro peccatis... |
24ra |
Dic ut hi duo filii mei sedeant (Matth. 20,21). Quicumque vult aliquid petere ab aliquo rege et scit se exauditurum, stultus est, si non quod melius et optimum est petit. Sic mater filiorum Zebedaei, licet optimum peteret, tamen non fuit exaudita... |
24rb |
Ascendens Iesus Ierosolymam (Matth. 20,17). Saepe dominus discipulis suis passionem et resurrectionem praedicebat, ut ex hoc Deum se esse ostenderet, quia futura praedixit, ut discipulorum animas confortaret, ne adveniente passionis tempore scandalizarentur... |
24vb |
Nec aliquando desinit habere fructum (Ier. 17,8). Nota quod lignum plura impediunt, ne faciat fructum. Primum anticipatio temporis, videlicet quando nimis mane incipit florere tunc saepe propter gelu fructus perit... |
25rb |
Habeo enim quinque fratres (Luc. 16,28). Per hos quinque fratres quinque genera hominum aeternum cruciatum praeparantes intelliguntur. Primi sunt negligentes, qualis primus fuit servus de quo dicitur Matth. (vgl. 22,13): Qui voluit talentum multiplicare, missus est in tenebras exteriores... |
26ra |
Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso (Luc. 16,19). Tria habuit in se dives, quae iuverunt eum sepeliri in inferno. Primum est superbia. Unde hic dicitur Luc. 16,19: Induebatur purpura et bysso. De quo potuisset multos pavisse... |
26rb |
Ecce somniator venit (Gen. 37,19). Nota historiam. Per Ioseph Christus intelligitur propter plura: Primo quia fratres Ioseph timebant eum adorare et sibi subiugari, invidebant ei nec poterant et pacifice loqui... |
27ra |
Homo quidam erat pater familias (Matth. 21,33). Nota quod iste pater familias Deus pater intelligitur, qui multam habet familiam. Unam in caelo quam reficit omni consolatione et gaudio, aliam in inferno, quam replet poenarum supplicio, tertiam in mundo, quam pascit temporali et spirituali subsidio... |
27va |
Affer mihi cibos de venatione (Gen. 27,25). Iacob habuit duas benedictiones: unam a patre, aliam ab angelo. In quo figurata est duplex benedictio sanctorum: prima gratiae in praesenti, secunda gloriae in futuro. De prima dicitur (Gen. 27,28): Hic det tibi Deus de rore caeli... |
28rb |
Omnia mea tua sunt (Luc. 15,31). Super omnia est mater diligenda a filio. Quem filium exorbitantem non solum in parte facit heredem, sed omnia sua sibi tribuit. Et ecce mater peccatorum Maria non solum vult partem suorum bonorum communicare sed omnia tribuere... |
28vb |
In verbis praemissis duo tangit. Primo praecipit nobis sive hortatur nos viam caritatis ibi: Ambulate. Secundo modum ambulandi subiungit ibi: Sicut Christus. Nota quod tribus modis ambulare debemus... |
29va |
Hoc autem scitote: Quia omnis fornicator (Eph. 5,5). Nota quod luxuria septem mala facit. Primum est corporis exarsio. Eccl. (vgl. 9,11): Corpus eius quasi ignis exardescit. Sicut enim ignis ipsum ferrum immutat et quasi ignem induit, sicut etiam luxuria ferreos homines mutat in malum... |
30ra |
Beati qui audiunt verbum Dei (Luc. 11,28). In quibus verbis duo facit. Primo ponit gloriam sanctorum ibi: Beati. Quid gloriosius poterit esse quam esse beatum? Et ista beatitudo certe acquiritur per praedicationem verbi Dei. Apoc. 1,3: Beatus qui audit et legit verba prophetiae huius... |
30vb |
Lavare septies in Iordane (4. Reg. 5,10). Iordanis interpretatur humilis descensus et significat gratiam Spiritus sancti, quae non descendit nisi super humilem et quietum. Nota septies in Iordane lavare est accipere septem dona Spiritus sancti... |
31ra |
Lavare septies in Iordane (4. Reg. 5,10). Nota Naaman in Iordane lotus fuit et mundatus. Sic nos cum in Christi sanguine per devotionem abluimur a septem mortalibus peccatis mundamur. Ideo Christus septies sanguinem suum fudit... |
31va |
Multi leprosi erant in Israel (Luc. 4,27). In hoc evangelio dicitur de Neman curato a lepra ab Elisaeo propheta. Per quem peccator significatur, qui, si curari desiderat, veniat ad verum Elisaeum, id est Christum, qui paratus est curare omnes ad se venientes... |
32ra |
Pete mutuo a vicinis tuis vasa vacua (4. Reg. 4,3). Nota per oleum significatur gratia Spiritus sancti, quam mulier id est anima peccatrix, petit a vero Elisaeo, id est Christo. Sed audi, Elisaeus dicit mulieri, id est animae, ut petat a vicinis vasa... |
32va |
Ubi enim sunt duo vel tres congregati (Matth. 18,20). Nota quod bonum est habitare in bona societate propter tria. Primo quia utile est. Descendit enim Spiritus sanctus super bonam congregationem. Apostolorum Act. 2,2-3: Erant omnes pariter in eodem loco... |
33ra |
Quoties peccabit in me frater meus (Matth. 18,21). Sed quod dicit Augustinus in epistola: Sicut acetum corrumpit vas, si diu remanet, sic ira corrumpit cor, si in alterum diem durat. Et quia multi sunt, fere omnes, qui volunt sibi hoc sacro tempore dimitti peccata magna... |
33rb |
Altare de terra facietis mihi (Exod. 20,24). Nota altare de terra est humile cor. Sciendum autem quod super altare istud debemus septem sacrificia offere. Primum est cordis contritio. Ps. 50,19: Cor contritum et humiliatum etc.... |
34ra |
Omnis plantatio quam non plantavit pater meus caelestis (Matth. 15,13). Cum aliquis pater familias non habet in pomerio suo placentem et fructificaten arborem, eradicat eam. Sic pater caelestis hominem non facientem fructum bonum... |
34va |
Honora patrem et matrem (Exod. 20,12). Nota quod parentes honorandi sunt propter quattuor. Primo quia dominus praecepit Exod. 20,12: Honora patrem et matrem tuam. Et addit dominus statim remunerationem dicens: Ut sis longaevus super terram... |
35ra |
Templum domini, templum domini, templum domini est (Ier. 7,4). Nota quod triplex est templum, scilicet corpus Christi, uterus virginis, et ecclesia. Primo dico quod corpus Christi est templum. Ioh. 2,19: Dixit Iesus Iudaeis: Solvite templum hoc etc.... |
35va |
Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus (Luc. 4,38). Nota quod triplex est febris, quam dominus curavit, scilicet filium reguli, servum centurionis et socrum Simonis, sicut hodie legitur. Filius reguli significat superbiam... |
36ra |
Socrus Simonis (Luc. 4,38). Nota quod corporalis febris propter tria significat peccatum. Primo quia febris dolorem capitis generat. Sic omne peccatum est causa doloris homini verbi gratia... |
36rb |
Da nobis aquam ut bibamus (Exod. 17,2). Nota quod triplex est aqua. Prima aqua est mundus praesens et eius conversatio, quae bene dicitur aqua propter instabilitatem. Sicut enim aqua fluit et refluit sic gaudium sive delectatio mundi est transitoria et brevis... |
36vb |
Iesus fatigatus ex itinere sedebat supra fontem (Ioh. 4,6). Ut facilius portemus laborem paenitentiae ponitur nobis exemplum. Fatigatio salvatoris nostri quae ut dicit Bernardus: Devotus miles non sentit sua vulerna... |
37ra |
Iesus fatigatus ex itinere sedebat supra fontem (Ioh. 4,6). Nota quattuor itinera Iesu. Primum ex sinu patris in uterum matris. Et hoc fuit iter humilitatis. Apostolus (Phil. 2,7): Exinanivit semetipsum. Unde dixit Ioh. (Matth. 11,29): Discite a me, quia mitis sum et humilis corde etc.... |
37vb |
Inclinans se Iesus deorsum (Ioh. 8,6). Nota quod dominus scribit in multis locis. In caelo nomina electorum. Luc. 10,20: Gaudete, quia nomina vestra etc. Felices sunt qui sic vivunt, quod nomina sua in libro vitae esse scripta non dubitant... |
38ra |
Iesus ergo inclinans se (Ioh. 8,8). Inclinatio Christi significat ipsius humilitatem, qua se tantum humiliavit, quod in uterum virginis descendere voluit. Inclinando autem se scribebat in terra id est virgine Maria... |
38va |
Illa autem, quae sursum est Ierusalem libera est (Gal. 4,26). Nota quod caelestis Ierusalem, quae dicitur civitas Dei, a pluribus commendatur, quae etiam terrestrem civitatem reddunt commendabilem. Primo a puritate... |
39ra |
Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordiaceos (Ioh. 6,9). Dominus tamquam pius pater familias, ne deficiant, laborantes reficit. Laboravimus enim istis tribus septimanis ieiuniis, orationibus et afflictionibus et adhuc restat tamen tempus peragere... |
40ra |
Ego et mulier haec habitabamus in domo una (3. Reg. 3,17). In ista prophetia ponuntur duo genera mulierum. Sed nota quod quattuor sunt genera. Quarum quaedam numquam concipiunt sed semper sunt steriles. Quaedam concipiunt sed non pariunt. Quaedam concipiunt et pariunt, sed non bene nutriunt. Quaedam concipiunt, pariunt et bene nutriunt... |
40vb |
Omnes eiecit de templo (Ioh. 2,15). Quemadmodum princeps, si palatium sibi delicate factum et dilectum alicui ad custodiendum traderet et idem commissum sibi palatium deturparet et speluncam ibi feceret latronum... |
41ra |
Misertus est dominus populo suo (4. Reg. 13,23). Notandum quod dominus qui omnia in pondere et mensura creavit, qui mari terminum posuit, suae misericordiae finem nec terminum posuit. Ps. (vgl. 146,5): Misericordiae eius non est numerus... |
41va |
Moyses dedit vobis circumcisionem (Ioh. 7,22). Nota quod sicut Moyses dedit nobis circumcisionem corporalem sic et Christus spiritualem. Circumcisio spiritualis triplex est: prima est a noxiis cordis. Ier. 4,4: Circumcidimini domino, viri Iuda... |
41vb |
Praeteriens Iesus vidit hominem caecum (Ioh. 9,1). In isto caeco ostenditur miseria hominis post peccatum. Nam ante peccatum clare vidit, ut dicitur Eccli. 17: Deus creavit hominem de terra, et secundum imaginem suam fecit illum (Sir. 17,1) et post sensu implevit cor eius, et mala et bona ostendit ei (Sir. 17,6)... |
42rb |
Abiit et lavit et vidit (Ioh. 9,7). Nota quod tria sunt signa hominis illuminati spiritualiter. Primum quando recte vadit. Secundo quando maculas in se perpendit et eas abluit; ideo sequitur Lavit. Tertio quando clare videt et cognoscit... |
42vb |
Oscitavit puer septies (4. Reg. 4,35). Nota per Elisaeum significatur Christus, quia Elisaeus interpretatur salvator, qui incurvat se super puerum, id est genus humanum, quando in cruce inclinato capite emisit spiritum... |
43va |
Ecce defunctus efferebatur (Luc. 7,12). Nota quod sicut mors corporis sive corporalis ita et mors animae sive mors spiritualis laedit in quinque. Primo mors separat corpus ab anima, quae est vita eius... |
43vb |
Accessit Iesus et tetigit loculum (Luc. 7,14). Nota per hunc mortuum spiritus hominis accipitur, quem gladius mortalis peccati interfecit. Unde Sir. 21,4: Quasi romphaea bis acuta. Quia per eam non solum corpore, sed etiam in anima iugulatur... |
44rb |
Erat languor fortissimus (3. Reg. 17,17). Nota quod triplex est languor animae fortissimus. Primus est superbia. Sir. 3,30: In synagoga superborum non est sanum. Et bene superbi dicuntur infirmi, quia sicut infirmi plus appetunt nociva... |
44va |
Lazarus mortuus est (Ioh. 11,14). Nota quod triplex est mors: naturae, culpae, gehennae. Prima est inevitabilis. 2 Reg. 14,14: Omnes morimur et sicut aqua dilabimur in terram, quae non revertetur. Istam mortem semper debemus habere in memoria... |
45ra |
Diligebat autem Iesus Martham (Ioh. 11,5). In isto evangelio ponuntur quaedam unde boni et iusti debent gaudere, quaedam unde peccatores debent desperare, quaedam unde tribulati debent consolari... |
45rb |
Ego sum lux mundi (Ioh. 8,12). Via peccatoris comparatur nocti. In nocte enim errant viatores, quia lux eis defecit, quae viam ostendit. Sic peccator viam morum nescit, quia lucem veritatis non videt... |
45vb |
Ego sum lux mundi (Ioh. 8,12). Verbum propositum licet dictum sit de filio, tamen non inconvenienter potest illud dicere mater gloriosa de se ipsa. Ipsa enim revera est lux, per quam totus mundus illuminatus est... |
46rb |
Christus assistens pontifex (Hebr. 9,11). Nota quod Christus dicitur pontifex quasi faciens pontem. Mundus enim erat tamquam mare tempestuosum et tamquam fluvius rapidus et profundus, in quo omnes periclitabantur... |
47rb |
Vidit Deus opera eorum (Ion. 3,10). Nota quod quattuor sunt quae conversionem peccatoris impediunt. Primum est pudor. Ps. 104,29: Convertit aquas eorum in sanguinem, ne biberent. Aquae Aegyptiorum sunt fluxus vitiorum, in quibus peccatores submerguntur... |
47vb |
Adhuc modicum tempus vobiscum sum (Ioh. 7,33). Nota quod quadruplex est modicum in quo Deus nobiscum est. Primum est paenitentiae. Sir. 51,35: Modicum laboravi, et inveni etc. Unde non debent timere qui paenitentiam assumunt... |
48ra |
Miserunt principes et pharisaei ministros (Ioh. 7,32). Circa quod notandum quod Iesum Iudaei saepe comprehendere voluerunt in sermone. Matth. 22,15: Abeuntes Iudaei consilium inierunt, ut Iesum caperent in sermone. Aliquando vero in persona ut hic, aliquando in opere suo... |
48rb |
Et erant in lacu septem leones (Dan. 14,31). Per lacum mundus intelligitur, in quo sunt septem leones, id est septem genera malorum. Primum est diabolus. Ps. 10,9: Insidiatur quasi leo in spelunca sua. 1. Petr. 5,8: Adversarius vester diabolus quasi leo circuens... |
48vb |
Tempus autem vestrum semper est paratum (Ioh. 7,6). Dicit Bernardus: Sicut nec peribit capillus de capite, sic nec momentum de tempore. Propter quod notandum, quod tempus est servandum propter tria: Primo propter brevitatem... |
49ra |
Domus mea domus orationis vocabitur (Matth. 21,13). In verbis istis duo tanguntur. Primo dignitas domus Dei ibi: Domus mea. Secundo devotionis nostrae utilitas ibi: Vocabitur. Notandum quod quadruplex est domus Dei, videlicet domus orationis, domus conscientiae, domus gratiae et domus aeternae gloriae... |
49vb |
Relinquat post se benedictionem (Ioel 2,14). Ps. 83,6-7: Ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacrimarum in loco, quem posuit. Primo sermo debet allicere ad sublimitatem contemplationis ibi: Ascensiones. Secundo ad acerbitatem compunctionis ibi: In valle lacrimarum. Tertio ad subiectionis humilitatem... |
50va |
Non periurabis nomen Dei (Lev. 19,12). Nota quod dominus prohibet 17 peccata in prophetia, quorum duo tantum prosequar. Primum quod vitate (sic!) secundum praeceptum domini... |
51ra |
Oves meae vocem meam audiunt (Ioh. 10,27). Nota quod Christus oves suas cognoscit per quattuor. Primo per bona opera quae faciunt, et istud signum ponit dominus de se cum dicit: Opera quae ego facio, testimonium perhibent de me (Ioh. 5,36)... |
51va |
Tulerunt lapides Iudaei (Ioh. 8,59). In quibus verbis duo tanguntur. Primum est malitia Iudaeorum, quod Christum voluerunt lapidare, secundum est patientia Christi in hoc, quod patienter respondit dicens: Multa bona opera... |
51vb |
Et nunc sequimur in toto corde nostro (Dan. 3,41). Nota quod Christum sequi debemus toto corde ei fideliter serviendo, quia si eum serviendo sequamur, cum eo tamquam veri milites regis ad aeterna palatia intrabimus... |
52rb |
Remittuntur tibi peccata tua (Luc. 7,48). Circa quod nota quod quattuor modis peccata dimittit. Primo per alterius iniuriae dimissionem. Unde dixit Luc. 6,37: Dimittite, et dimittetur vobis... |
52va |
Domine, omnes qui te derelinquunt, confundentur (Ier. 17,13). Hic possumus notare quinque, in quibus confundentur omnes qui Deum derelinquunt. Primum est peccatorum manifestatio. Apostolus (1. Cor. 4,5): Manifestabit consilia cordium... |
53ra |
Expedit nobis ut unus moriatur homo (Ioh. 11,50). Nota quod expediebat quod Christus moreretur pro humano genere propter quattuor: Primo ut nos a sordibus peccatorum lavaret. Apoc. 1,5: Qui dilexit nos et lavit nos in sanguine suo... |
53va |
Iesus moriturus erat pro gente (Ioh. 11,51). Quemadmodum rex vel princeps, si milites sibi dilectos amitteret, multum laboraret, ut eos sibi revocaret, sic rex regum hominem sibi dilectum, qui ad imaginem suam est formatus... |
53vb |
Recordare quod steterim in conspectu tuo (Ier. 18,20). Verba ista possunt esse Christi ad patrem et etiam possunt esse Mariae ad filium. Nota quod Christus in conspectu Dei stetit et pro nobis, in quantum homo est, multa bona locutus est... |
54rb |
Ego pro eis rogo, non pro mundo (Ioh. 17,9). Licet verba praedicta fuerunt Christi deprecantis patrem pro discipulis suis, moraliter possunt esse deprecantis matris ad filium pro servitoribus suis... |
54va |
Cum appropinquasset Iesus Ierosolymis et venisset Betfage (Matth. 21,1). Nota quod evangelium istud comprehendit obsequia Christo exhibita. Quorum primum fuit a discipulis, qui asinam et pullum ad Christum duxerunt... |
55ra |
Sumetis vobis primo die fructus arboris pulcherrimae (Lev. 23,40). Nota quod Iudaei duas processiones fecerunt domino: unam de monte Oliveti cum ramis palmarum, ut eum honorarent, aliam in montem Calvariae, ut eum crucifigerent... |
55va |
Nisi granum frumenti cadens (Ioh. 12,24). Christus dominus noster in verbo proposito comparat se grano frumenti. De quo fit panis animae et delicatus, qui secundum Ps. 103,15 cor hominis confirmat. In verbis praemissis tria sunt consideranda... |
55vb |
Si exaltatus fuero a terra (Ioh. 12,32). Nota quod Christus per suam passionem ad se traxit omnia, scilicet caelestia, terrestria et infernalia. Traxit quidem caelestia patrem reconciliando, traxit terrestria scilicet populum gentilem ad fidem adducendo, traxit infernalia sanctos patres de limbo educendo... |
56rb |
Et quasi agnus coram tondente se obmutescet (Is. 53,7). In his verbis circa passionem domini duo tanguntur. Primum est magnitudo passionis, secundum est patientis mansuetudo. Circa primum nota quod Christus comparatur agno propter tria... |
56va |
Vigilate et orate ne intretis in temptationem (Marc. 14,38). Nota quod vigilandum est propter tria. Primo propter animae nobilitatem. Apostolus (2 Cor. 4,7): Habemus thesaurum in vasis fictilibus. Unde Bernardus: O vere pulcherrima anima... |
57ra |
Pater ignosce illis (Luc. 23,34). In hoc evangelio verba septem sunt notanda, quae dominus in cruce protulit. Quorum virtus, si in mente nostra radicata fuerit, confusus discedet diabolus. Primum fuit Pater ignosce illis... |
57rb |
Homo quidam fecit cenam magnam (Luc. 14,16). In quibus verbis duo tanguntur. Primo bonitas illius hominis in hoc, quod fecit cenam magnam. Vere largus dominus largam cenam fecit, in qua largissime amicos suos procuravit, videlicet corpore et sanguine suo cibavit... |
58rb |
Memoriam fecit mirabilium suorum (Ps. 110,4). In quibus verbis tria tanguntur. Primo sacramenti mirabilitas ibi: Memoriam fecit, secundo domini benignitas ibi: Misericors et miser, tertio suscipientium qualitas ibi: Escam dedit... |
59va |
O vos omnes, qui transitis per viam (Lam. 1,12). Verba ista poterat dicere Christus, cum penderet in cruce manibus et pedibus transfixus et omnia membra eius essent plena dolore. Tunc poterat dicere: O vos... |