|
Magnum Legendarium Austriacum (15.02. - 30.04.). |
|
I n i t i e n 93  |
|
1ra |
Secretum regis celare bonum est, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est... Fuit quidam senex in Palaestina monasteriis vir vitae venerabilis et verbo decoratus... |
8ra |
Tradunt seniorem fuisse quendam persecutionis tempore monachum nomine Appolonium, qui cum vitam magnificam egisset... |
8vb |
Tertia die post sepulturam beati Leonis noni papae facta sunt miracula ad tumulum eius, videlicet duo homines qui diu contracti ante ianuas apostolorum principis iacuerant... |
11r |
Cum crebra sanctorum martyrum acta revolvimus nostris nos desidiis torpentes agnoscimus... |
16va |
Benignitas salvatoris domini nostri Iesu Christi martyrum perseverantiam comprobatam eo usque concessit... |
19ra |
Saepe Innocenti carissime a me postulasti, ut de eius miraculo rei, quae in nostra aetate inciderat non tacerem... |
20vb |
Multi enim sunt gradus, per quos ad caelorum regna conscenditur, de quibus ut opinor, et David dicit: Quia ascensus in corde disposuit... |
22rb |
Dum studiose martyrum certamina atque victorias compendioso sermone percurrimus, invenimus beatum Simeonem Hierosolytanorum pontificem martyrio ultimum clausisse diem... |
22va |
Qui navali proelio dimicaturi sunt, ante in portu et in tranquillo mari flectunt gubernacula... |
24vb |
Vidimus et monasterium sancti Paphnutii et habetur in vitis patrum... |
24vb |
Romae natalis Gai episcopi et in Cypro natalis Potamiae... |
24vb |
Beata Thecla virgo, filia Theochiae fuit de civitate Iconii oriunda... |
27ra.1 |
Tempore Maximiani imperatoris beatus Sirenus monachus in felici martyrio coronatus et pro labore certaminis, requiem adeptus est aeternae mercedis... |
27ra.2 |
Inventio capitis praecursoris tempore Marciani principis... |
27va |
Apud Aegyptum natale sanctorum Victorini, Victoris, Nicophori, Claudiani, Serapionis et Papiae sub Numeriano imperatore... |
27vb |
Fides nos admonet ad sanctorum martyrum memoriam retrahi... |
29rb |
Cum egregia Moisi vatis prudentia ad conformandum divinae descensionis tabernaculum iuxta ipsum oris dominici praeceptum fabricare disponeret... |
30vb |
Series evangelicae admonet disciplinae ut dominicae largitionis pecunia nummulariis fenerata cum digno multiplicationis fructu dispensante domino restauretur... |
32vb |
Duobus cepti operis duorum mensium libellis Deo favente explicitis invocato Iesu boni sacratissimo nomine tertium tertii curriculi exordium poscit... |
32vb |
Ex prima conditione multum debemus creatori plus etiam reformati eidem redemptori, quia omnipotens et misericors Deus mirabiliter de limo terrae nos formavit... Sanctus igitur Herculianus natione Syrus cum undecim suis consanguineis Romam divina dispositione venit... Praedictis miraculis alia succedunt sancti eiusdem virtute. Erat enim quaedam
... |
38rb |
Vanitas vanitatum dicit Ecclesiastes omnia vanitas. Verum est ergo, omnia, quae geruntur in mundo, cuncta sunt vanitas... |
39v |
De magnis et praecipuis et sanctis ac beatissimis viris... |
39vb |
Sicut hac nocte vidistis, dilectissimi, Humbertus famulus domini mortuus est inter manus nostras sicut unus ex vermiculis terrae. Per hoc triduum fatigavit eum mors... |
41va |
Sanctorum singulae passiones nihil aliud sunt... Admiranda ac stupenda sancti Phocae passio non silebitur, quae non solum in igne... |
45rb |
Valeriano et Gallicano consulibus missa in Christianos persecutione violenta diabolico est furore flammata gentilium insania... |
46va |
Igitur secundum Pauli apostoli nomen Iesu sit principium huius opusculi, cui videlicet nomini beatissima virgo Ita inaestimabili dilectionis dulcedine cognoscitur unita... |
52ra |
Temporibus Licinii imperatoris erat persecutio magna adversus Christianos et omnes pie viventes compellebantur sacrificare deis potius quam daemonibus... |
54va |
Beatissimo ac felicissimo domino Iohanni sanctae catholicae et apostolicae Romanae ecclesiae praesuli Iohannes ultimus Levitarum. Nuper ad vigilias... Gregorius Romanus philosophus Gordiani viri clarissimi et beatae Silviae filius... |
104vb |
Magnas omnipotenti Deo gratias agere debemus, quod piissimi et benignissimi imperatores nostri tales de suo genere iuxta se propinquos habent... |
107va |
Fuit quidam senator Antigonus nomine iustus et timens Deum, qui accepit de imperiali progenie uxorem... |
108vb |
Erat in quodam monasterio vir de gente Scotorum Adamnanus vocabulo ducens vitam in continentia et orationibus multum Deo dovotam... |
109va |
Quidam Longinus nomine fuit in diebus domini nostri Iesu Christi centurio militans in illo tempore, quo dominus noster Iesus Christus sub Pontio Pilato... |
111ra |
Beatissimus Hilarus ab infantia sua Dei se armis circumdans misericors et benevolus separatus ab omni actu saeculi huius... |
112va |
Inter reliqua vitae perpetuae semina, quae caelestis sartor ex illo divinitatis fonte... |
114ra |
Nulli catholicorum esse occultum reor, quod dominus ait in evangelio: Amen, dico vobis, si habueritis fidem integram et non haesitaveritis... |
114va |
Apud Constantinopolim vero magno cultu Polyeuctus martyr colitur... |
115rb |
Natus est igitur Patricius in oppido Nemptor eratque illi soror Lupita, cuius reliquiae sunt in Ardmacha. Patricius ergo natus in campo Taburnae id est tabernaculorum. Campus autem tabernaculorum ob hoc est dictus, eo quod in eo... |
121rb |
Igitur venerabilis virgo Gertrudis nobilissimo, ut tradunt historiae, Francorum rege Pippino morta est matre quoque nobilissima atque prudentissima nomine Hitta, quae quondam, ut fertur, dum eiusdem sanctae virginis impraegnata esset... |
126rb |
Quaedam fuit mulier nomine Thaidis tantae pulchritudinis, ut paene multi propter eam venditis substantiis suis ad ultimam pervenirent paupertatem... |
127ra |
Pulchra puella nimis fuit olim nomine Thais Aegypto tota propter sua crimina nota... |
127vb |
Factum est autem in diebus illis, cum beatus Iohannes egrederetur de provincia Syriae, oravit ad dominum dicens... |
128ra |
Anno quo finem vitae accepit rex Ergfrid episcopum, ut diximus, fecerat ordinari Lindisfarnensium ecclesiae virum sanctum et venerabilem Chudbertum, qui in insula permodica, quae appellatur Farne... |
131ra |
Temporibus Childerici regis Francorum apud historicos celebratissimi in Galliae belgica, quae ex gente postea Franciae nomen mutavit... |
133ra |
Partibus primis gestorum sacrae virginis, ut dicendi siccitas patiebatur, ex veterum illarum litteratarum... |
138rb |
Tempore bonae memoriae Constantini imperatoris Iulianus, cum esset adolescens, et eius odio viveret et confugiens ad ecclesiam Antiochensem lectoris fungebatur officio... |
140ra |
Certamen et victoriam egregii martyris Pigmenii presbyteri ad memoriam plebs revocet universa et licet sit annua nobis tamen sit semper continua... |
140rb |
Memorare vobis volo, fratres carissimi, per ordinem, quod moderno tempore contigit... |
144va |
Hodie, fratres carissimi, venerabilem diem passionis praecipui martyris Christi sancti Castuli sollemniter celebramus... |
145va |
Hodierna festivitas sanctissimi et beatissimi patris nostri Ruperti... |
147va |
Post mortem Chlotharii regis Francorum quattuor filii sui legitimam regni divisionem fecerunt inter se, quorum primus Charobertus regni sui Parisius consituit, Gundrammus Aurelianis sedem delegit, Chilpericus in Suessione civitate patris sui sedere statuit... |
148ra |
Igitur venerabilis Eustasius reversus, ut superius diximus a beato Columbano... |
151va |
Fuit vir mirae sanctitatis Nonnosus nomine, qui sub asperimo sui monasterii degebat patre. Sed eius mores mira semper aequanimitate tolerabat... |
152ra |
Sectarum triumphalis martyrii et imitatorem domini nostri Iesu Christi colimus ac veneramur Quirinum tribunum et martyrem... |
153ra |
Cum universalis synodus apud Carthaginem ab Honorio rege congregaretur, ex omnibus regnis atque insulis, quae sub eius regimine tunc temporis degebant... |
153ra |
Hactenus, pater egregie et pontifex summe, sanctorum pangenda opuscula patrum trium praecedentium librorum breviter compilata... |
154ra |
Temporibus illis Diocletiano quater consulibus Maximiano ter orta est persecutio Christianis. Quo tempore vasa dominica persecutionis titulo... |
158vb |
Meminisse lectorem velim, me superius fuisse policitum de coenobio supra memoratae Burgundofarae, quod Eboriacas vocant... |
166va |
Hortaris, venerabilis pater Augustine, ut sicut beati viri Athanasius... Igitur posito in administratione praefecturae Galliarum patre eius Ambrosio... |
174ra |
Sanctarum itaque et Irenes atque Agapes Diocletianus rumore comperto iussit eas sub obtutibus suis praesentari. Quas cum vidisset rex ait: Quae vobis fatuitas imperat sequi superstitionem vanam... |
176va |
Factum est priusquam incursio fieret in Romanam rem publicam exerandae Persarum gentis... |
180ra |
Hegesippi viri sanctissimi atque perpetuo recitandi, dum in codicibus invenitur memoria mirae prudentiae, sagacitas cunctis eruditis ostenditur et ad amorem ecclesiasticorum dogmatum inflammatur... |
180rb |
Dum apud urbem Romam a quodam principe iudicibus suis in Christianos persecutionis data fuisset auctoritas... |
181ra |
Ado Viennensis episcopus fratribus in coenobio beati Theodorii consistentibus in domino Iesu Christo aeternam salutem. Patris nostri vitam... |
183ra |
Facta persecutione in Christianos exiit edictum, ut si quis inventus fuisset Christianus in mari dimergeretur aut diversis poenis puniretur... |
184vb |
In diebus imperatoris Galieni in provincia Italia erat beatus Zeno sedens in monasterio in secretiori parte oppidi Veronensis continuis ieiuniis et crebris orationibus a domino petens, ut sibi dignaretur aditum praedicationes in populis aperire... |
186ra |
Omnibus ubique in Christo fidelibus sanctorum eius non fictis amatoribus fratres in coenobio sancti salvatoris... Quia attestante scriptura opera Dei revelare magnificum est, operae pretium nobis videtur... Igitur Luitgerus ex Frisia orundus fuit parentes eius non solum ad saeculum nobiles... |
202va |
Almachius urbis praefectus sanctos domini laniabat et inhumata videbat eorum corpora derelinquens. Valerianus vero atque Tiburtius ad hoc vacabant cottidie... |
205va |
Sanctorum martyrum Eutycetis, Maronis et Victorini certamina laude dignissima non solum per eos Italia veneratur et praedicat, verum audito eorum imitabili triumpho plebs universa triumphat... |
205vb |
Erat quidam senex monachus a primaeva aetate Deo devotus nomine Frontinus. Hic vir 70 monachos in civitate, qua natus est, ad serviendum Deo congregavit... |
207ra |
Cum divinae pietatis operante elementia, multa miraculorum nobis appareant insignia, quae scripturarum fidelitati iure debeant commendari, nihil tamen est magis admirandum et scriptis fidelibus commendandum, quam honestas morum et sanctitas operum... |
209vb |
Erat quidam homo in ea urbis regione, quae lateranensi dicitur, cui nomen erat Arcultus, habens filias duas unam vocabulo Lucernam, alteram Iustinam. Iam tempus aderat, quo eas debito ordine nuptiis traderet... |
214vb |
Eleutherii nobilissimi viri nos fama delectat et animat fidei veritatem veneranda concertatio. Huius etenim pater cum prior senatorum et ter candidum edidisset recedens de corpore parvulum dimisit... |
217ra |
Nonus papa Leo procerum generosa propago / Nobiliter natus vultu formaque beatus... |
217rb |
Iam igitur universae carnis ingresso pontifice Herimanno successit ei venerabilis Bruno vir natalium praerogativa atque morum elegantia mirabiliter decoratus a domino... |
231rb |
Factum est autem, postquam omnes sanctos Dei tulit a solatio Domitillae Aurelianus, dixit ad Sulpitium et Servilianum... |
232ra |
Temporibus Maximiani imperatoris orta est persecutio Christianorum ita, ut si quis Christum coleret vel confiteri inventus fuisset, diversis poenis puniretur... |
232vb |
Facta tempestante sub Decio multi Christiani necati sunt in urbe Romana residente in urbe Roma Galua. Decius pergit ad Persas. Veniens autem in civitatem, quae nominatur Pontica, obsedit eam... |
233va |
Praesentiae divinae bonum quod plerumque regno suo praevideat... |
237rb |
Triumphales martyrum laudes atque victoriosissimos athletarum Christi agones... Eo tempore, quo Diocletinaus Romani orbis gubernandum suscepit imperium, cum undique res publica multis ac diversis quateretur incommodis... |
241ra |
In diebus illis arripuit diabolus Dacianum regem civem Persarum, qui regnavit super quattuor cedros saeculi, qui priores erant super omnes reges terrae... |
246ra |
Est locus in partibus Germaniae dives opibus, praepotens armis ferocibus viris, quem incolae Sclavoniam cognomine dicunt. Huius pars maxima infidelitatis errore praeventa... |
253vb |
Per idem tempus, quo dispersi erant apostoli toto orbe terrarum, contigit beatissimum Marcum ad Aegypti regionem divina voluntate pertingere... |
255ra |
Sollemnis haec est feria, in qua sacerdos nobilis Richarius egregius conscendit caelos arduos. Hic ergo beatissimus athleta Christi Pontivis ortus finibus, per praedicationem quorundam duorum, quorum prior Caidocus vocabatur Christi militum de Hibernia venientium partibus... |
256va |
Postquam igitur Deo militans in saeculo iure sacerdos saecularis sarcinam possuit indumenti et ianuam petiit paradisi in loco, qui hactenus forestum dicitur, in quo prius cum commilitone suo nomine Sigibardo eremi petiit vastitatem ab ipso suo discipulo... |
257vb |
Sergius Terentianus vir illustris secundo urbis praefectus Protinam Galieni Augusti nepotem natam ex Gallia filia eius sortitus est uxorem, ex qua nati sunt Claudius Pompeius et Lucina, quam tradidit in coniugium Faltoni Piniano... |
259va |
Apud Ravennam natale sancti Vitalis martyris, qui fuit pater sanctorum Gervasii et Prothasii. Hic ergo, cum fuisset militans et consularis, cum Paulino iudice Ravennam ingressus est... |
260ra |
In Alexandria civitate, postquam debitum potestatis suae iudex tribunal ascendit, Theodoram iussit vocari. Quam adesse respondit officium. Tunc iudex ad eam superba interrogatione sic loquitur: Cuius sis conditionis, edissere... |
261vb |
Innocentius episcopus servus servorum Dei universis fratribus archiepiscopis et episcopis ac dilectis filiis abbatibus, prioribus, archipresbyteris, decanis, archidiaconis et aliis ecclesiarum praelatis, ad quos litterae nostrae pervenerint salutem... Magnis et crebris declarata prodigiis christianae fidei rectitudo iam novo... |
263vb |
Egregiae sanctitatis viri, quos palma perfectae beatitudinis a ferris editos evexit ad caelos... |
265ra |
Diocletiano et Maximiano regnantibus decreverunt, ut immissa persecutione omnes Christianos aut delerent aut fidem facerent Christi deviare... |
265vb |
In diebus illis aliquanti ex ducibus Longobardorum cum valido exercitu Galliam ingrediuntur, horum adventum vir Hospitius, qui apud Nicaeam erat inclusus... |
266rb |
Vir quidam Romanorum nomine Quirinus habebat filiam Gutturnosam nomine... |
266vb |
Igitur postquam felix gens Anglorum per apostolatum memorandi... |