|
Magnum Legendarium Austriacum (01.05. - 30.06.). |
|
I n i t i e n 93  |
|
1ra |
Iacobo apostolo praesidente cathedrae ecclesiae Hierosolymitanae morum orta est perturbatio Iudaeorum, Scribarum et Pharisaeorum et comprehendentes Iacobum posuerant super pinnam templi dicentes... |
1ra |
Raphaelis archangeli Tobiae beato coelitus destinatu opera divina cunctis nuntianda monitis sacris audivimus, qui et levamen sanctorum mirabiliter contulit... |
1va |
Philippus apostolus domini nostri Iesu Christi post ascensionem salvatoris per annos 20 instanter praedicabat gentibus per Scythiam evangelium... |
2ra |
Qui sui proprii generis et propriae naturae... Post autem venerabilis beati Constantini finem impius Iulianus in regno succedens contra Persos statim exiit ad bellum... |
4ra |
Tempore Tiberii senioris augusti, qui sicut reliquas regiones ita Gallias et Ausoniam regebat, egressa est gens de insula, quam mare oceanum cingit... |
5rb |
Apud Alexandriam defuncto Alexandro Athanasius susceperat sedem. Quod vero idem vir esset acris ingenii et in ecclesiasticis negotiis adprime vigilans satis iam tunc haereticis innotuerat... |
7rb |
Anno 233. regnante venerabili Dei cultore magno viro Constantino in anno sexto regiminis eius, gens multa Barbarorum congregata est super Danubium paratus ad bellum contra Romaniam... |
9va |
Quinto loco a beato Petro apostolo ecclesiae cathedram sedit Alexander sanctitate incomparabilis iuvenis quidem aetate, sed fide senior... |
12vb |
In diebus illis sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus, cum venisset praceptio sacrilegorum principum apud Ripensem administrante Aquilino praeside... |
13va |
Summae reverentiae decore venerando domino meo et magistro Albuino toto semper devotionis studio colendo Wolfherius spiritu et corpore modicus... Quia evangelica veritatis voce praecipitur, ut lucerna accensa non sub modis, sed candelabrum ad illuminationem fidelium constituatur... |
26vb |
Nativitas sancti Iohannis apostoli ante portam latinam secunda persecutione Domitiani, quam ipse post Neronem exercuit sed urbem Romam perductus praesente senatu ante portam latinam in ferventis olei dolium missus est... |
27ra |
Eutices, Victorinus et Maro servi domini nostri Iesu Christi Marcello. Sic venerunt litterae tuae ad sanctos Dei Nereum et Achilleum, iam transierunt 30 dies, quod pervenerant ad coronam... |
27va |
Impiissimo Maximiano imperante tyranno in civitate Mediolanensi erat persecutio ingens Christianorum et erat quidam Maurus nomine Victor miles gloriosissimus et imperatori notissimus, qui erat Christianus, occulte tamen, propter metum imperatorem... |
28vb |
Calepodius presbyter sub Alexandro imperatore Alaodocio per civitatem tractus atque in Tibrim iactatus odoriferum martyrium obtulit domino Christo... |
29rb |
Temporibus Iuliani impiissimi imperatoris divulgati sunt multi Christiani. Cumque haec audisset impiissimus Iulianus iracundia plenus iussit eos teneri et in custodiam publicani mitti... |
30rb |
Fratres mei, cupio vobis enarrare conversationem bonam perfecti viri atque admirabilis quam sic inchoavit, ut in consummatione eius gloriam perpetuam mereretur... |
36ra |
Nisi studia catholicorum securitatis suae somni quiescerent, nulla posset ratione impietas haereseos limites invadere pietatis... |
39vb |
Temporibus illis immanis persecutio Christianis fuit, ut thurificarent sub Diocletiano et Maximiano sceleratissimis imperatoribus... |
40va |
Beatissimus pater noster Epiphanius genere quidem Hebraeus ex semine Abrahae natus in provincia Phoenicis in subiacentis possessionibus Eleutheropoleos, pater eius agricola, mater vero linifia habens unam sororem parvulam... |
48va |
Sanctus Servatius sicut in gestis eius legitur antiquioribus ex generosa magnorum virorum stirpe est editus nobiliter natus, nobiliter conversatus... |
48va |
Regnante Phoca imperatore Bonifacius papa fanum, quod Pantheon vocabatur, quod a Domitiano prius factum erat, ecclesiae Christi donari petiit... |
50vb |
Vir itaque domini Gangolfus alto parentum germine et superbi sanguinis nobilitate burgundia exstitit oriundus... |
53va |
Cum persecutio Christianis ab Antonio imperatore mota fuisset et Sebastianus dux iussa sui imperatoris impleret, quidam de Cilicia Christianus erat timens Deum nomine Victor... |
54vb |
Anno quo Britanniam reliquerat antistes eximius Wilfrid post 45 annos accepti episcopatus diem clausit extremum in provincia, quae vocatur Mundalum... |
56va |
Tempore illo, cum se pestifera Barbarorum rabies longe lateque pofudisset... |
57vb |
In illo tempore sub Nerone imperatore, qui omni provinciae imperaverat et in honorem sui nominis in partibus Tusciae civitatem Pisanam restauraverat... |
59vb |
Fuit vir sanctissimus in Valeriae partibus nomine Equitius, qui pro vitae suae merito apud omnes illic magnae admirationis habebatur... |
61vb |
Romae sanctae Potentianae virginis, quae illustrissimi generis Pudentis discipuli sancti Pauli apostoli exstitit filia... |
61vb |
Igitur Austregisilius natus Augino patre, Biturigae civitatis indigena fuit. Parentum quidem clara progenies... |
63vb |
Tempore Numeriani imperatoris beatus Valens episcopus cum duobus pueris invenitur capitali martyrio coronatus. Qui audiens tyrannum post imolationem idolorum ecclesiam domini velle intrare, ait ad populum: Fortes estote, filii, et exspectate... |
64rb |
Omnipotentis Dei magnificentia... Anno igitur incarnationis Christi 780 imperio vero Caroli Magni septimo quidam dux vir Deo per omnia deditus nomine Genardus suae saluti consulens... |
67va |
Quanta sit in electis ac praedestinatis sacerdotibus a Deo omnipotente largitio... |
69ra |
Temporibus illis erat quidam adolescens habitans in civitate Tergestina nomine Servulus, quem cum unicum haberent parentes eius docuerunt eum sanctam fidem Christianorum... |
70rb |
Sanctus Albartus natione Anglicus conversatione angelus civis Lunnensis vitam angelicam duxit inter homines in medio nationis pravae ac perversae... |
71rb |
Munusculum, quod misisti, multum libenter accepi multumque gratanter litteras tuae devotae eruditionis legi... |
72ra |
In afflictio et dolore animi incipio loqui ad eos, qui cogunt me extra afferentem ordinem efferata mente sedere super tribunal Christi cum sanctis... |
74ra |
Caraunus igitur sanctus ac beatissimus ortus territorio Romano patre nobili et honorato, qui per officiales gradus inter primos meruit residere in senatu... |
78ra |
Igitur Germanus Autissiodorensis oppidi indigena fuit parentibus spendidissimis procreatus et ab ipsis infantiae rudimentii studiis liberalibus institutus... |
79vb |
Omnium sanctorum veneranda atque sanctissima vitae resplendens sensibus humanis vitae gaudia subministrat, ambiguasque vertens Christi favore mentes atque penetralia cordis mystico lumine fundit... |
81ra |
Natalis sancti Iohannis papae, quo tempore Theodoricus rex praeclaros et exconsules Symmachum et Boethium occidit... |
81ra |
Beati Sisinnii martyris atque Alexandri triumphus gloriosa morte sacratus a cunctis est celebrandus... |
81rb |
Regnante Aureliano tyranno directus est Domitianus ad compellendam omnem provinciam, ut vi faceret omnes adorare atque colere nefandissima idola... |
82rb |
Lupus Waldoni salutem. Amicos honestis certare officiis... Maximinus urbis Aquitaniae Pictavorum indigena clarissimis est ortus natalibus... |
85vb |
In tempore illo, cum imperium obtineret impiissimus Numerianus saepe Christianorum persecutor. Hic viros ac mulieres, quos Christus ad suam deitatis gratiam convocaverat persequens ad martyrii coronam perveniebant... |
87ra |
Beatissimos martyres Cantium, Cantianum et Cantianillam legimus a paedagogo suo Proto fide cahtolica esse edoctos... |
87vb |
Igitur Gregorius septimus super quem vere primi Gregorii requievit spiritus natione Tuscus patrem habuit nomine Bonicum et ipse Hiltdebrandi sortitus est in baptismo vocabulum... |
116ra |
Igitur vir Dei Simeon patres graeco Antonio dicto matre calabrica in Sicilia civitate Syracusana progenitus a nobilissimis et christianis... |
116ra |
Volutis huius opusculi quinque praecedentium librorum compendiis, quibus patrum scripta scrutantes pauca de pluribus scribendo... |
121ra |
Si actus et gesta sanctorum memoriae commendamus nostrae non modicum utilitati prodesse credimus... |
123rb |
Benignitas salvatoris nostri martyrum perseverantia comprobata eo usque processit... |
125rb |
Beata quoque Blandina inter martyres gloriosa ipso die Lugduno innumera in sexu femineo excepit tormenta et triumphavit invicta... |
127ra |
Facta est persecutio Christianorum a Diocletiano imperatore, ut si quis inventus fuisset non sacrificare diis, diversis suppliciis interiret... |
129ra |
Cum mundi princeps diabolus ad crebrandas sanctorum animas, accepisset potestatem et ubique domini ecclesias diversis persecutionem tempestatibus ventilaret... |
130rb |
Temporibus Diocletiani et Maximiani imperatorum orta est seditio maxima tempore persecutionis eorum adversus Christianos... |
132rb |
Dominis sanctis et vere in Christo carissimis Lullo et Megingoso episcopis... Illustrem igitur ac vere beatam sancti Bonifacii summi pontificis vitam moresque sanctos eius... |
143rb |
Factum est in diebus Diocletiani imperatoris Antimus Ephareus infirmitate corporis comprehensus vocavit Silenum fratres suum in secreto et dixit ad eum... |
148rb |
Natus est in Hibernia insula de provincia Laginensium vir magnae virtutis coram Deo et hominibus Coengenus nomine... |
149rb |
Beatissimi Medardi antistitis vitam, quae per universum orbem virtutum propolatur insignibus nequimas silentio praeterire, quamvis non valeamus gestorum cuncta perstringere... |
151ra |
Romae in monte Caelio natale sanctorum martyrum Primi et Feliciani sub Diocletiano et maximiano imperatoribus. Hi gloriosissimi martyres longaevam in domino vitam ducentes... |
151va |
Beati nostri patroni... Vir erat vitae venerabilis... Sanctus igitur Columba nobilibus fuerat oriundus natalibus... |
172vb |
Igitur tempestate mota sub Adriano principe iniquissimo hoc mandatis declaravit... |
174ra |
In civitate orientali, cum esset Basilides in officio Platonis praefecti, dixit ei dominus noster Iesus Christus: Ego te volo tollere de officio Platonis praefecti et in meo officio te esse... |
175ra |
Barnabas hebraice, latine interpretatur filius prophetae... Iohannes igitur, qui et Marcus famulus domini Iesu Christi discipulus vero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabae... |
176va |
Sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus anno 12 exiit edictum eorum et propostium est per universas civitates a principibus et magistratibus, ut ubicumque Christiani inventi fuerint, diversis poenis interficerentur... |
177vb |
Bardo, qui et Bardon, id est, filius Dei interpretari potest, secundo Ottone Romanam monarchiam administrante bonis ex parentibus optimus natus est filius... |
193vb |
Solitarium atque multiplex donum ecclesiis populisque terrigenis caelestis potentia praestat... |
194vb |
Sancti Evagrii et vere Deo digni diaconi eruditissimi in divina scientia viri non est iustum silere vitam, sed oportet hanc scripturae mandare ad utilitatem legentium et gloriam salvatoris nostri Iesu Christi, quam etiam paulo latius exponere debemus... |
196ra |
Sub Maximiniano et Galieno imperatoribus sub die Kalendas Februarii talis exiit persecutio per regiones et civitates, ut quicumque Christianus inventus fuisset, ignibus traderetur... |
198ra |
In provincia Siciliae temporibus Diocletiani et Antonini imperatorum multas virtutes operabatur in infantia sua beatissimus Vitus timens Deum, caeli et terrae... |
200vb |
Sanctorum Christi martyrum pia certamina veneratione debita recolentes mirabilem in sanctis suis dominum collaudemus... |
202vb |
Visonticorum quoque civitas propriis illustrata martyribus plerumque miraculis magnis gaudet... |
203ra |
Temporibus Claudii venit quidam vir de Perside partibus cum uxore sua et filiis... |
206ra |
Igitur Avitus infra Aurelianorum moenia plebeio sanguine creatus est, exiguis parentibus Virdonensis namque oppidi genitrix orunda refulsit... |
208vb |
Carissimis viris Marcelliano et Marco duobus germanis fratribus pro Christi nomine in vinculis constitutis beatus Sebastianus cottidie solatium exhibebat... |
213vb |
Ambrosius servus Christi fratribus per omnem Italiam in domino aeternam salutem. In divinis voluminibus reus subseribitur... |
215rb |
Romae sancti Novati fratris Timothei presbyteri, qui a beatis apostolis eruditi sunt... |
215va |
Theoretico evangelicae crucis baiulo domino Bardoni abbati... Postquam aeterni patris unigenitus et verbum Dei ad reparationem nostram inclinavit caelos et descendit et se ipsum... |
223rb |
Domino illustri in Christo merito venerabili Pacato Uranius presbyter. Litteris nobilitatis tuae iterata vice... |
225rb |
Accepit rex Eckfrid coniugem nomine Edeltrudam filiam Annae regis orientalium anglorum, cuius saepe mentionem fecimus... |
226vb |
Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias... |
234rb |
Sint lumbi vestri praecincti (Luc.12,25). Non possunt alii esse lucernae ardentes, nisi illi... |
234va |
Conversio Gallicani principis militiae... Constantinus: Taedet me morarum, Gallicane, quia gentem Scytharum, quam scis Romanae solam resistere paci... |
237va |
Iulianus: Incommodum satis nostro probatur esse imperio, quod Christiani libero utuntur arbitrio et iactant se leges debere sequi, quas accipiebant temporibus Constantini. Consules: Turpe est... |
239r |
Sub Constantino Augusto Gallicano duce Romani exercitus Persarum gens, Quae Syriam invaserat, victa est, et utiliter subiugata... |
241rb |
In tempore illo regnante impio Decio imperatore facta est ingens persecutio Christianis. Decius autem oppugnans Christianos descendit in civitatem Constantinopolim et rursus in Carthaginem et Ephesum... |
246rb |
Sanctus Eusebius historiographus memorat Africanum paene omnium de urbe regia atque de tota Italia Christi martyrum gesta conscripsisse... |
247ra |
Domino et patri suo Hartwico verae virtutis exemplari unico Eckebertus ultima partis gregis dominici... Incipiente matutina luce fugientibus tenebris videns stellas clarescere, non quod omnino evanescant... |
255va |
Licet plurima de spostolicis signis sacramenta evangeliorum... Igitur post corporeum dominicae nativitatis adventum, cum dominus Iesus Christus vera lux mundanis illuxisset tenebris... |
260vb |
Cum venisset Paulus Romam, convenerunt ad eum omnes Iudaei dicentes: Nostram fidem, in qua natus est, ipsam defende... |
265vb |
Paulus hebraice mirabilis,apud Latinos mitis interpretatur... Cum venisset Romam, Lucas a Galatia, Titus a Dalmatia, exspectaverunt Paulum in urbe... |
269vb |
Praedicante domino nostro Iesu Christo apud Iudaeam in tribu Beniamin ac civitate Ramatha confluebant ad eum multa turba Iudaeorum... |
276vb |
Moyses cum de Amalech victor existeret, iussum ei a domino est... Erat itaque memoria nostra venerabilis quidam ac Deo dignus antistes Otto nomine ex religiosa et nobili Suevorum prosapia oriundus, in cuius exortu vere dixerim multos fuisse gavisos, si quidem illius potuisset vita praenosci... |
291ra |
Hi sancti martyres... |