Wien, Erzbischöfliches Domkapitel, Cod. s. n. ("Turs-Missale")

Wien, um 1430.


(S.15-39) Orationes privatae sacerdotis. Beginnend mit der Oratio "Summe sacerdos", endend mit dem Gebet zu Stephanus des Anselmus Cantuariensis. Insgesamt 14 Gebete; im folgenden Abschrift von Nr. 2-13.


(15-22) Oratio "Summe sacerdos" (Oratio "Ambrosii") (PL 17, 751- 755 und PL 158, 921-925; A. Wilmart, L'oratio sancti Ambrosii du missel romain. Revue Bénédictine 39 [1927] 329-338. A. Wilmart, Auteurs spirituels et textes dévots du moyen âge latin. Paris 1932, 114-124; PLS 1, 597). Text entspricht der Redaktion B bei Wilmart, a. O.

(22 f.) II. Deus, qui te praecipis a peccatoribus exorari tibique contriti cordis sacrificium offeri, quaeso, sancte pater, ut hoc sacrificium, quod indignis manibus meis tibi offero, acceptare digneris, ac ut et ipse hostia et sacrificium esse merear miseratus concede, quo per huius mundi sacrificii exhibitionem peccatorum omnium remissionem percipiam. Per Christum.

(23) III. Ante oculos tuos, domine, reus conscientiae meae testis assisto, rogare non audeo, quod impetrare non mereor, tu enim scis omnia, quae aguntur in nobis, erubescimus confiteri, quod non timemus admittere, verbis obsequimur, corde mentimur, et quod velle nos dicimus, nolle nostris actibus approbamus, sed parce confitentibus, ignosce peccantibus, miserere rogantibus et quia meus sensus in sacramentis est infirmus et in te non habent peccatores verba sine crimine, praesta domine, ut si ex nobis indignis peccatoribus duri cordis verba non suscipis per temetipsum nobis veniam largiaris. Per Christum.

(23 f.) IV. Et ut efficax sit haec mea deprecatio, beatae Mariae semper virginis peto suffragium, quam tanti meriti esse fecisti, ut prima inter mulieres novum tibi munus virginitatis offerret et te Deum virgo pareret et post partum virgo permaneret. Apostolorum intercessiones imploro, qui beatissimam tuam, Christe, passionem vestigio secuti ad tantam celsitudinem pervenerunt, ut quaecumque ligarent super terram, essent ligata et in caelo, et sederent super thronos duodecim iudicantes duodecim tribus Israel. Martyrum preces exposco, qui pro tuo sancto nomine sanguinem non dubitaverunt fundere neque dilexerunt animas suas usque ad mortem, ut mortis superarent auctorem. Confessorum orationes expostulo, qui bella temptationum, dum pie viverent in fide catholica, in haereticorum conflictatione durissima certamina pertulerunt, longioris occultique martyrii palmas acceperunt. Assit mihi, quaeso, semper et ubique beatorum angelorum custodia, et praesta, ut apud te pro me misero peccatore sanctorum archangelorum agmina intercedant. Subveniat mihi apud tuam misericordiam chorus sanctarum virginum tuarum, quarum principatum tenet beata virgo Maria, ut ipsa cum omnibus sanctis intercedente ad vitam aeternam perveniam te miserante et donante. Qui cum.

(24 f.) V. Facturus memoriam salutaris hostiae totius mundi cum illius dignitatem et meum intueor foeditatem, conscientia torqueor meorum peccatorum. Verum quia tu Deus es multum misericors, imploro clementiam tuam, ut digneris mihi dare spiritum contribulatum, quem tibi gratum sacrificium revelasti, ut eo purificatus vitali hostiae puras manus admoveam, quae omnia peccata mea deleat et ea deinceps in perpetuum vitandi tutelam infundat et omnibus, pro quibus tibi offertur, praesentis et futurae salutis commercia largiatur. Amen.

(25a f.) VI. Ante conspectum divinae maiestatis tuae reus assisto, qui invocare nomen tuum praesumo, miserere mihi, domine, homini peccatori, ignosce indigno sacerdoti, per cuius manus haec oblatio videtur offerri, parce peccatorum capitalium labe prae ceteris polluto, et non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Licet vitiis ac voluptatibus aggravati simus, recordare domine, quia caro sumus in conspectu tuo etiam caeli non sunt mundi, quanto magis nos homines terreni. Indigni sumus domine, ut simus viventes, sed tu domine Iesu Christe, qui non vis mortem peccatoris, da nobis veniam peccatorum in carne constitutis, ut per labores paenitentiae aeterna vita in bonis perfruamur. Per Christum.

(26 f.) VII. Conscientia quidem trepida, omnipotens Deus, ad sanctum altare tuum accedo indignus ministrare ac sacrosanctum corporis et sanguinis tui mysterium sumere de propriis meritis non praesumens, licet gratiam tuam confidens. Vereor tamen ex inoboedientia condemnari, si dimitto, sed quia reprehendor indignus interesse tantae communionis participatione, retrahor per culpam, adducor per gratiam. Impedit me carnis fragilitas, quem tanti mysterii delectat caritas. Scio, domine, et credo oculos tuae maiestatis nunc et in praesenti me contemplari, omnibus horis sanctum angelum tuum Michaelem ad hoc sacrum mysterium adesse ministrum, quali igitur ego miserrimus accedere praesumo fiducia, qui gravissime sordesco per vitia, aut quomodo ausus sum participare mysterio spiritali, cum sum circumdatus materia carnali. Recordare domine creaturae tuae, quam tu olim redemisti penitus perituram. Paenitet me, quod peccavi, cupio emendare mala, quae feci, da mihi, clementissime Deus, spatium paenitentiae, qui tam diu pepercisti et concede, ut hae quae indigna mente suscipere debeo, corporis et sanguinis domini praelibatio sit peccatorum meorum remissio ac delictorum perfecta purgatio, cogitationum turpium effugatio, bonorum sensuum integratio, operum tibi placidorum efficatio, animae et corporis redemptio et contra diabolicas infestationes firmissima tuitio.

(27) VIII. Domine non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed propitius esto mihi peccatori per merita et dilectionem genetricis tuae sanctae Mariae et sanctorum apostolorum Petri et Pauli et omnium sanctorum tuorum et per sumptionem veri corporis et sanguinis tui, ut non ad iudicium (et) condemptionem illud sumam, sed misericordia tua tribuat mihi in salutem et remissionem omnium peccatorum meorum, piissime Christe.

(27 f.) IX. Si tantum domine reatum nostrae delinquentiae cogitemus, deputatum nobis observantiae mysterium non implemus, grave est enim, quod ad mensam tuam mundo corde et manibus innocentibus non venimus, gravius est, si dum peccata metuimus, etiam sacrificium non reddamus. Licet igitur per indulgentiam assistere pro officio, immolare pro remedio, rogare pro populo. Quaeso, domine, conforta in me quod trepidat, reconcilia quod discordat, remove quod cruciat, erige quod laborat, incide quod vulnerat, evacua quod corrumpit, castiga quod defluit, humilia quod superbit, sit pia iustitia, correctio clemens, quae peccatum coerceat, non quae me peccatorem absorbeat, da in salutem et disciplinam, non in mortem sententicam, respice precantem, quem visitas in dolore gementem. Per redemptorem mundi, dominum nostrum Iesum Christum.

(28) X. Omnipotens aeterne Deus, tuae gratiae pietatem supplici devotione deposco, ut omnium malorum meorum vincula solvas cunctisque criminibus meis et peccatis clementer ignoscas, et quia me indignum et peccatorem ad ministerium tuum vocare dignatus es, sic me idoneum ministrum tuum efficias, ut sacrificium laudis de manibus meis placide et benigne suscipias electorumque sacerdotum me participem efficias et de praeceptis tuis in nullo me oberrare permittas. Per Christum.

(28 f.) XI. Omnipotens sempiterne Deus, qui me peccatorem sacris altaribus astare voluisti et sancti nominis tui laudare potentiam, concede propitius, ut per tanti mysterii sacramentum meorum merear veniam peccatorum et tuae maiestati digne et laudabiliter valeam ministrare. Per Christum.

(29 f.) Omnipotens et misercors Deus, accedo ad sacramentum corporis et sanguinis unigeniti filii tui domini nostri Iesu Christi, accedo, inquam, infirmus ad medicum vitae, inmundus ad fontem misericordiae, caecus ad lumen claritatis aeternae, egenus ad dominum caeli et terrae, nudus ad regem gloriae. Rogo ergo, domine, immensae maiestatis tuae clementiam, quatenus meam digneris sanare infirmitatem, lavare foeditatem, illuminare caecitatem, ditare paupertatem, vestire nuditatem, ut te panem angelorum, regem regum, dominum dominantium tanta reverentia et tremore, tanta suscipiam contritione et amore, tante fide et puritate, tali proposito et humilitate, sicut expedit saluti animae meae. Da mihi, quaeso, illius corporis et sanguinis tui non solum suscipere sacramentum sed etiam virtutem sacramenti. O mitissime Deus, da mihi sic suscipere corpus unigeniti tui domini nostri Iesu Christi, quod traxit de virgine, ut corpori suo mystico merear incorporari et inter eius membra munerari. O pater amantissime, concede mihi dilectum filium tuum, quem nunc quidem velatum suscipere propono, revelata tandem facie contemplari. Qui tecum.

(30) XIII. Sit, Iesu dulcissime, sacrosanctum corpus tuum et sanguis suavitas et dulcedo animae meae, salus et sanctitas in omni temptatione, pax et gaudium in omni tribulatione, lumen et virtus in omni verbo et opere, solacium et tutela finalis in morte. Amen.

(30-39) Oratio 69 ad s. Stephanum (PL 158, 992-997).


Alois Haidinger (alois.haidinger@oeaw.ac.at)
10. Oktober 1999